Jump to content

Pagina:Faoistin naoṁ-Ṗadraig (1906).djvu/38

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
22
CONFESSIO SANCTI PATRICII.

hendit conscientia mea hic et in futurum. Testem Deum habeo quia non sum mentitus in sermonibtis quos ego retuli uobis.

32. Sed magis doleo pro amicissimo meo cur hoc meruimus audire tale responsum. Cui ego credidi etiam animam. Et comperi ab ahquantis fratribus ante dissensionem illam quod ego non interfui nec in Britanniis eram, nec a me orietur, ut et ille in mea absentia pro me pulsaret. Etiam mihi ipse ore suo dixerat, Ecce dandus es tu ad gradum episcopatus. Quod non eram dignus. Sed unde uenit illi postmodum ut coram cimctis bonis et malls ut me publice dehonestaut, quod ante sponte et laetus indulserat, et Dominus qui maior omnibus est?

33. Satis dico. Sed tamen non debeo abscondere donum Dei quod largitus est nobis in terra captiuitatis meae quia tunc fortiter inquisiui eum et ibi inueni illum et seruauit me ab omnibus iniquitatibus. Sic credo propter inhabitantem spiritum eius qui operatus est usque in hanc diem in me. Audenter rursus. Sed scit Deus si mihi homo hoc effatus fuisset forsitan tacuissem propter caritatem Christi.

34. Unde ergo indefessam gratiam ago Deo meo qui me fidelem seruauit in die temptationis meae ita ut hodie confidenter offeram illi sacrificium ut hostiam uiuentem animam meam Christo Domino meo qui me seruauit ab omnibus angustiis meis ut et dicam, quis ego sum Domine, uel quae est uocatio