Pagina:Faoistin naoṁ-Ṗadraig (1906).djvu/42

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
26
CONFESSIO SANCTI PATRICII.

magnum tam salubre, Deum agnoscere uel diligere sed ut patriam et parentes amitterem ?

37. Et munera multa mihi offerebantur cum fletu et lacrimis et offendi illis nec non contra uotum aliquantos de senioribus meis sed, gubemante Deo, nullo modo consensi nec adquieui iUis ; non mea gratia sed Dues qui uincit in me et restitit illis omnibus ut ego ueneram ad Hibemas gentes euan- gelium praedicare et ab incredulis contumelias per- ferre ut audirem obprobrium peregrinationis meae et persecutíones multas usque ad uincula et ut darem ingenuitatem meam pro utilitate aliorum. Et si dignus fuero promptus sum ut etiam animam meam incunctanter et libentissime pro nomine eius et ibi opto impendere eam usque ad mortem si Dominus mihi indulgeret. 38. Quia ualde debitor sum Deo qui mihi tantam gratiam donauit ut populi multi per me in Deum renascerentur et postmodum consummarentur, et ut clerici ubique illis ordinarentur, ad plebem nuper uenientem ad creduíitatem quam sumsit Dominus ab extremis terrae, sicut olim promisserat per pro- fetas suos. Ad te gentes uenient ab extremis terrae et dicent, Sicut falsa comparauerunt patres nostri idola et non est in eis utilitas. Et itemm, Posui te lumen in gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae. Digitized by Google