Jump to content

Pagina:Faoistin naoṁ-Ṗadraig (1906).djvu/44

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
28
CONFESSIO SANCTI PATRICII.

39. Et ibi uolo expectare promissum ipsius qui utique numquam fallit sicut in aeuanguelio pollicetur: Uenient ab oriente et occidente et ab austro et ab aquilone et recumbent cum Abraam et Issac et Iacob; sicut credimus ab omni mundo uenturi sunt credentes.

40. Idcirco itaque oportet bene et diligenter piscare sicut Dominus praemonet et docet dicens; Uenite post me et faciam uos fieri piscatores hominum. Et iterum dicit per prophetas: Ecce mitto piscatores et uenatores multos dicit Dominus et caetera.

Unde autem ualde oportebat retia nostra tendere ita ut multitudo copiosa et turba Deo caperetur et ubique essent clerici qui baptizarent et exhortarent populum indegentem et dissiderantem sicut Dominus in aeuanguelio ammonet et docet dicens: Euntes ergo nunc docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti; docentes eos obseruare omnia quaecumque mandaui uobis et ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Et iterum dicit: Euntes ergo in mundum uniuersum praedicate aeuanguelium omni creaturae; qui crediderit et baptizatus fuerit saluus erit, qui uero non crediderit condempnabitur. Et iterum: Predicabitur hoc euangelium regni in uniuerso mundo in testimonium omnibus gentibus, et tunc ueniet finis.