Jump to content

Pagina:Faoistin naoṁ-Ṗadraig (1906).djvu/48

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
32
CONFESSIO SANCTI PARICII.

et de genero nostro qui ibi nati sunt nescimus numerum eorum, praeter uiduas et continentes Sed et illae maxime laborant quae seruito dotinentur. Usque ad terrores et minas assidues perferunt; sed Dominus gratiam dedit multis ex ancillis meis, nam etsi uetantur tamen fortiter imitantur.

43. Unde autem etsí uoluero amittere illas et ut pergens in Britanniis—et libentissme paratus eram —quasi ad patriam et parentes, non íd solium sed etiam usque ad Gallias, uisitare fratres et ut uiderem faciem sanctorum. Domini mei; scit Deus qupd ego ualde optabam. Sed alligatus Spiritu qui mihi protestatur si hoc fecero ut futurum reum me esse designat et timeo perdere laborem quem inchoaui; et non ego sed Christus Dominus qui me imperauit ut uenirem essemque cum illis residuum aetatis meae, si Dominus uoluerit, et custodierit me ab omni uia mala, ut non peccem corram illo.

44. Spero autem hoc debueram; sed memetinsum non credo quamdiu fuero in hoc corpore mortis, quia fortis est qui cotidie nititur, subuertere me a fide et a proposita castitate religionis non fictae usque in finem uitas meae Christo Domino meo Sed caro inimica semper trahit ad mortem, id est,