Jump to content

Pagina:Faoistin naoṁ-Ṗadraig (1906).djvu/50

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
34
CONFESSIO SANCTI PATRICII.

ad inlecebras in infelicitate perficiendas. Et scio ex parte qua re uitam perfectam ego non egi sicut et caeteri credentes; sed confiteor, Domino meo et non erubesco in conspectu ipsius, quia non mentior, ex quo cognoui eum a iuuentute mea creuit in me amor Dei et timor ipsius; et usque nunc fauente Domino fidem seruaui.

45. Rideat autem et insultet qui uoluerit, ego non silebo neque abscondo signa et mirabilia quae mihi a Domino monstrata sunt ante multos annos quam fierent quasi qui nouit omnia etiam ante tempora saecularia.

46. Unde autem debuero sine cessione Deo gratias agere qui saepe indulsit insipientiae meae et negligentiae meae et de loco non in uno quoque ut non mihi uehementer irasceretur qui adiutor datus sum et non cito adquieui, secundum quod mihi ostensum fuerat et sicut Spiritus suggerebat. Et misertus est mihi Dominus in milia milium quia uidit in me quod paratus eram, sed quod mihi pro his nesciebam de statu meo quid facerem quia multi hanc legationem prohibebant; etiam inter seipsos post tergum meum narrabant et dicebant, Iste quare se mittit in periculum inter hostes qui Deum non nouerunt? Non ut causa malitiae, sed non sapiebat illis sicut et ego ipse testor intelligi propter rusticitatem meam. Et non cito agnoui gratiam quae tunc erat in me. Nunc mihi sapit quod ante debueram.