Jump to content

Pagina:Faoistin naoṁ-Ṗadraig (1906).djvu/54

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
38
CONFESSIO SANCTI PATRICII.

scriptulae. Dicite mihi et reddam uobis. Aut quando ordinauit ubique Dominus clericos per modicitatem meana et ministerium gratis distribui illis si poposci ab aliquo illorum uel pretium uel calciamenti mei, dicte aduersus me et reddam uobis magis.

51. Ego impendi pro uobis ut me caperent et inter uos et ubique pergebam causa uestra in multis periculis etiam usque ad exteras partes ubi nemo ultra erat, et ubi nunquam aliquis peruenerat qui baptizaret aut clericos ordinaret aut populum consummaret, donante Domino, diligenter et libentissime pro salute uestra omnia gessi.

52. Interim praemia dabam regibus praeter quod dabam mercedem filiis ipsorum qui mecum ambulant et nihilominus comprehenderunt me cum comitibus meis. Et illa die auidissime cupiebant interficere me sed tempus nondum uenerat, Et omnia quaecumque nobiscum inuenerunt rapuérunt et me ipsum ferro uinxerunt. Et quarto-decimo die absoluit me Dominus de potestate eorum et quicquid nostrum fuit redditum est nobis propter Deum et necessarios amicos quos ante praeuidimus.

53. Uos autem experti estis quantum ego erogaui illis qui indicabant per omnes regiones quos ego frequentius uisitabam; censeo enim non niinimum quam pretium quindecim hominum distribui illis ita ut me fruamini, et ego uobis semper fruar in Deum.