Jump to content

Pagina:Faoistin naoṁ-Ṗadraig (1906).djvu/60

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
44
CONFESSIO SANCTI PATRICII.

Christum quí numquam interibit, neque qui fecerat uolunatem ipsius, sed manebit in aeternum, quomodo et Crístus permanet in aeternum, qui regnat cum Deo Patre omnipotente et cum Spiritu Sancto ante saecula et nunc et per omnia saecula saeculorum. Amen.

61. Ecce iterum iterumque breuiter exponam uerba confessionis meae. Testificor in ueritate et in exultatione cordis coram Deo et sanctis angelis eius quia numquam habui aliquam occasionem praeter euangelium et promissa illius ut umquam redirem ad gentem illam unde príus uix euaseram.

62. Sed precor credentibus et timentibus Deum, quicumque dignatus fuerit inspicere uel recipere hanc scripturam quam Patricius peccator indoctus scilicet, Híberione conscripsit, ut nemo umquam dicat quod mea ignorantia si aliquid pusillum egi uel demonstrauerim secundum Dei placitum, sed arbitramin et uerissinae credatur quod donum. Dei fuisset. Et haec est confessio mea antequam moriar.