ruit se pallio (hoc quidem sic factum est, quia nondum Sponsa erat, nondum illam acceperat, sed destinatam sibi in domum matris introduxit, & accepit eam uxorem, & in tantum dilexit eam, ut dolorem qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret) hæc Dilecto suo jamdiu dilecta, Sponso jamdiu desponsata, & amore spirituali & soliloquiis divinis jam cognita, non opus est ut coram Sponso operta appareat, sed revelata facie ipsum contempletur & diligat. Sermo enim Dei vivus & efficax, & penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem anima & spiritus, compagum quoque & medullarum, & discretur cogitationum & intentionum cordis; & non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus, omnia autem nuda & aperta sunt oculis ejus.[1] Huic igitur quid opus est umbraculo, cui nec flores, nec frondes, nec ligna, nec vestimentum, nec aliquod operculum, impedimento sunt; quin rem a fine principii sui usque ad exitus sui finem speculetur & consideret; quæque sunt cogitationis, & locutionis, & antiquæ consuetudinis & operationis, ipse sibi recte denunciet? Vnde in psalmo ter ipse David ait, Deus converte nos:[2] & item, Deus virtutum converte nos:[3] tertioq; subjungit, Domine Deus virtutum converte nos.[4] Opus enimest homini, ut ab iis convertatur quæ in cogitatu deliquit; ut convertatur ab eis quæ deliquit in verbo; & ab iis quæ in opere deliquit & consuetudine; unde post trinam hanc invocationem, subjungit, Et ostende faciem tuam, & salvi erimus;[5] secure enim Dei faciem videre poterimus, cum hæc a nobis delicta Deus excusserit, & ipse hæc a sui memoria digne invocatus, misericordia id agente, velut eraserit. Sic quoque revelata facie Deus nos videre desiderat, ut nil in nobis se indignum in cogitatu appareat, nil prorsus in verbo