Haec pagina emendata est
281
C a p. I.
- 4 Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem.[1]
N igra sum in pressuris persecutionum, sed formosa in decore virtutum; quod est, Nigra quidem in oculis persequentium appareo, sed ante Deum ornata decore virtutem refulgeo.
- Sicut Tabernacula Kedar, sicut pellis Salomonis.
K edar filius Ismaelis, quod interpretatur, tenebra. Dicit sancta Ecclesia se nigram ut Kedar, quia afflictionibus infidelium ita est obscurata, quasi totius mundi fieret inimica. Salomon & nomine & vita pacificus erat, qui sibi tentoria de mortuorum animalium pellibus faciebat; ita Dominus Ecclesiam de illis animalibus sibi creat, quæ desideria carnis in se mortificant; ergo est Ecclesia similis pellis Salomonis.
- 5 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol.
I
d est, Nolite mirari si hominibus desposita sim, quia æstus nimiæ persecutionis, vel amor Christi me decoloravit.
- ↑ Ecclesia ad noviter conversæ.
Filii
O o