Haec pagina emendata est
324
C a p. VI.
- Ut pascatur in hortis, & lilia colligat.
Pascitur in hortis, dum piis sanctorum laboribus delectatur; & lilium colligit, dum ad perfectum meritorum candorem pervenientes ad cœlestia regna perducit.
- 3 Ego Dilecto meo, & Dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
Ego Dilecto meo locum habitationis præparo in me, & ipse mihi apud se, qui semper inter sancta desideria mentium castarum pascitur. Hactenus sanctæ Ecclesiæ vox est, laudantis ac quærentis Sponsum; nunc quid quæsitus respondeat, subinfertur:
- 4 Pulchra es mea; suavis & decora sicut Jerusalem.
Sancta Ecclesia suavis & decora ut Jerusalem dicitur, quia ejus vitæ desiderium visioni jam pacis intimæ assimilatur.
- Terribilis ut castrorum acies ordinata.
Id est, charitate unita[1] & compacta, ut nullus locus hosti per malum discordiæ aperiatur quia solummodo in unitate pacis terribiles sumus hosti.
- ↑ al. vincta
5 Averte