Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/444

E Wikisource
Haec pagina emendata est
442
DE AQUÆDUCTIBUS.

Interdum enim ab ædilibus, interdum a censoribus permissum[110] invenio; sed apparet, quoties in republica censores erant, ab illis potissimum petitum; quum ii non erant, ædilium eam potestatem fuisse. Ex quo manifestum est, quanto potior cura majoribus communium utilitatum, quam privatarum voluptatum fuerit, quum etiam ea aqua, quam privati ducebant, ad usum publicum pertineret.

96. Tutelam autem singularum aquarum locari[111] solitam invenio; positamque redemptoribus necessitatem, certum numerum circa ductus extra Urbem, certum in Urbe Servorum opificum habendi; et quidem ita, ut nomina quoque eorum, quos habituri essent in ministerio per quasque regiones, in tabulas publicas deferrent; eorumque operum probandorum curam fuisse penes censores aliquando, et ædiles; interdum etiam quæstoribus eam provinciam obvenisse, ut apparet ex senatusconsulto quod factum est C. Licinio et Q. Fabio consulibus[112].

97. Quantopere autem curæ fuerit, ne quis violare ductus, aquamve non concessam derivare auderet, quum ex multis apparere potest, tum ex hoc, quod Circus Maximus, ne diebus quidem ludorum Circensium, nisi ædilium, aut censorum permissu, irrigabatur: quod durasse etiam postquam res ad curatores transiit sub Augusto, apud Atteium Capitonem[113] legimus. Agri vero, qui aqua publica contra legem essent irrigati, publicabantur. Mancipiorum etiam, si cum