Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/450

E Wikisource
Haec pagina emendata est
448
DE AQUÆDUCTIBUS.

adhuc ærarium in eos erogare, tamen esse curatorum videntur desiisse inertia, ac segnitia non agentium officium. Egressis autem Urbem duntaxat agendæ rei causa, senatus præsto esse lictores jusserat: nobis, circumeuntibus rivos, fides nostra, et auctoritas a principe data pro lictoribus erit.

102. Quum perduxerimus rem ad initium curatorum, non est alienum subjungere, qui post Messalam huic officio ad nos usque præfuerint. Messalæ successit, Silio et Planco consulibus, Atteius Capito; Capitoni, C. Asinio Pollione, C. Antistio Vetere consulibus, Tarius Rufus; Tario, Servio Cornelio Cethego, L. Visellio Varrone consulibus, M. Cocceius Nerva, divi Nervæ avus, scientia etiam juris illustris; huic successit, Fabio Persico, L. Vitellio consulibus, C. Octavius Lænas; Lænati, Aquillio Juliano, et Nonio Asprenate consulibus, M. Porcius Cato; huic successit postea, Servio Asinio Celere… Quinctiliano consulibus[121], A. Didius Gallus; Gallo, Q. Veranio et Pompeio Longo consulibus, Cn. Domitius Afer; Afro, Nerone Claudio Cæsare iv et Cosso Cossi filio consulibus, L. Piso; Pisoni, Verginio Rufo et Memmio Regulo consulibus, Petronius Turpilianus; Turpiliano, Crasso Frugi et Lecanio Basso consulibus, P. Marius; Mario, L. Telesino et Suetonio Paullino consulibus, Fonteius Agrippa; Agrippæ, Silio et Galerio Trachalo consulibus, Albius Crispus; Crispo, Vespasiano iii et Cocceio Nerva