Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/468

E Wikisource
Haec pagina emendata est
466
DE AQUÆDUCTIBUS.

ductuum laborant, quæ arcuationibus sustinentur, aut montium lateribus applicatæ sunt; et ex arcuationibus eæ, quæ per flumen trajiciuntur: ideoque hæc opera sollicita festinatione explicanda sunt. Minus injuriæ subjacent subterranea, nec gelicidiis, nec caloribus exposita. Vitia autem ejusmodi sunt, ut aut non interpellato cursu subveniatur eis, aut emendari nisi averso non possint, sicut ea, quæ in ipso alveo fieri necesse est.

122. Hæc duplici ex causa nascuntur, aut limo concrescente, qui interdum in crustam durescit, iterque aquæ coarctatur, aut tectoria corrumpuntur, unde fiunt manationes, quibus necesse est latera rivorum et substructiones vitiari. Pilæ quoque ipsæ topho exstructæ sub tam magno onere labuntur. Refici quæ circa alveos sunt rivorum æstate non debent, ne intermittatur usus tempore, quo præcipue desideratur; sed vere, vel autumno, et maxima eum festinatione, ut scilicet ante præparatis omnibus, quam paucissimis diebus rivi cessent. Neminem fugit, per singulos ductus hoc esse faciendum, ne, si plures pariter avertantur, desit aqua civitati.

123. Ea, quæ non interpellato aquæ cursu effici debent, maxime structura constant, quam et suis temporìbus, et fidelem fieri oportet. Idoneum structuræ tempus est a kalendis aprilibus in kalendas novem-