Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/54

E Wikisource
Haec pagina emendata est
52
STRATEGEMATICON LIB. I.

tem eum mox sagittarii quoque, per itinera nota digressi, parvis navigiis consequnti sunt.

6. C. Duilius consul in portu Syracusano[40], quem temere intraverat, objecta ad ingressum catena clausus, universos in puppim retulit milites, atque ita resupina navigia magna remigantium vi concitavit. Levatæ proræ super catenam processerunt: qua parte superata, transgressi rursus milites proras presserunt, in quas versum pondus decursum super catenam dedit navibus.

7. Lysander Lacedæmonius, quum in portu Atheniensium cum tota classe obsideretur, obrutus hostium navibus, ab ea parte, qua faucibus angustissimis influit mare, milites suos clam in litus egredi jussit, et subjectis rotis naves ad proximum portum Munychiam trajecit.

8. Hirtuleius, legatus Sertorii, quum in Hispania inter duos montes abruptos longum et angustum iter ingressus, paucas duceret cohortes, comperissetque, ingentem manum hostium adventare, fossam transversam inter montes pressit, vallumque materia exstructum incendit, atque ita intercluso hoste evasit.

9. C. Cæsar, bello civili, quum adversus Afranium copias educeret, et recipiendi se sine periculo facultatem non haberet; in armis permanente[41], sicut constiterat, prima et secunda acie, furtim tertia a tergo ad opus applicata, quindecim pedum fossam fecit, intra quam sub occasum solis armati se milites ejus receperunt.

10. Pericles Atheniensis, a Peloponnesiis in eum