Pagina:Galilei - Discorsi e dimostrazioni matematiche intorno a due nuove scienze - 1638.djvu/245

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

DE MOTV PROIECTORVM . Quæ in Motu æquabili contingunt accidentia , itemque in Motu naturaliter accelerato fuper quafcunque planorum inclinationes,fupra confideravimus. In hac,quam modo ag gredior, contemplatione , præcipua quædam fymptomata, caque fcitu digna in medium afferre conabor , eademque firmis demonftrationibus stabilire , quæ Mobili accidunt dum motu ex duplici latione compofito, æquabili nempe, & naturaliter accelerata, movetur : hujufmodi autem videtur effe Motus ille, quem de Projectis dicimus: cujus generatio- nem talem conftituo . Mobile quoddam fuper planum horizontale projectum mente concipio omni feclufo impedimento :jam conftat ex his quæ fufius alibi dicta funt illius motum æquabilem , & perpetuum fuper ipfo plano futurum effe, fi planum in infi- nitum extendatur : fi vero terminatum , & in fublimi pofi- tum intelligamus , mobile, quod gravitate præditum conci- pio, ad plani terminum delatum , ulterius progrediens ,æqua- bili, atque indelebili priori lationi fuperaddet illam , quam à pro-