Pagina:Galilei - Discorsi e dimostrazioni matematiche intorno a due nuove scienze - 1638.djvu/261

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ab , in ratione ad impetum , quem obtinuit in c , cujus men- fura pofita eft ac. Ponatur as , media proportionalis inter ba,ac. Demonftrabimus , impetum in b ad impetum in c effe ut lineam sa ad ac. Sumantur horizontales cd , dupla ipfius ac;be verò dupla ba . Conftat ex demonftratis , Cadens per ac, converfum in horizonte cd, atque juxta impetum in acquifitum, motu æquabili delatu , conficere fpatium cd æ- quali tempore atque ipfum ac motu accelerato confecit ; fi- militerque be confici eodem tempore atque ab. Sed tem- pus ipfius defcenfus ab eft a s. ergo horizontalis be confici- tur tempore as. Fiat ut tempus sa ad tempus ac , ita e bad bl. Cumque motus per be fit æquabilis , erit fpatium blper- actum tempore ac fecundum momentum celeritatis in b. Sed tempore eodem ac conficitur fpatium cd fecundum momentum celeritatis in c : momenta autem celeritatis funt interfe ut fpatia quæ juxta ipfa momenta eodé conficiuntur tempore : ergo momentum celeritatis in c ad momentum celeritatis in b, eft ut de ad bl. Quia vero ut de ad be, ita ipfarum dimidia, nempe ca ad a b ; ut autem eb ad bl , ita ba ad as: ergo ex æquali, ut de ad bl,ita ca ad as. hoc eft, ur momentum celeritatis in c ad momentum celeritatis in b, ita ca adas; hoc eft, tempus per ca ad tempus per a b. Pa- tet itaque ratio menfurandi impetum , feu celeritatis mo- mentum fuper linea in qua fit motus defcenfus ; qui quidem impetus ponitur augeri pro ratione temporis. Hic autem , antequam ulterius progrediamur, præmonen. dum eft, quod cum de motu compofito ex æquabili horizon- tali , & ex naturaliter accelerato deorfum futurus fit fermo ; ( ex tali enim mixtione conflatur , ac defignatur linea Proje- &ti, nempe Parabola ; ) neceffe habemus definire aliquam communem menfuram,juxta quam utriufque Motus veloci- tatem, impetu ,feu momentum dimetiri valeamus. Cumque lationis æquabilis innumeri fint velocitatis gradus , quorum non