Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/143

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


ii7 ECCLESIA R( episcopus Ruthenensis. Cetera vide tom. VIII. i Spicii, p. 276. ubi in superscriptione per errorem dicitur cardinalis. XXXIV. PETRUS V. Ex nobili apud Cadurcos genere de Castro- novo Petrus episcopus alterius Petri successor natus erat : quibus autem gradibuS ad episcopalis dignitatis fastigium pervenerit, nos rugit. Id scimus auctor itate pontificia ipsum promotum *, bulla videlicet data die v. Martii an. 1318. ut dil- cimus ex Antonio Bonal. Urbem tamen ingres. susest tantum an. 1324. quod forte nonnullis occasionem præbuit asserendi, eum ante hunc I annum ad episcopales infulas minime assum- tum. Hujus antistitis mentio sit in causa inter patres Prædicatores ac moniales Prullianas ejufdem ordinis, una ex parte ; & Johannem de Narbona ex altera annoI333. de qua vide in Amelio de Lautrec Castrensi episcopo. Ad hunc epis- copum scripsit Johannes papa XXII. ut monia- libus S. Claræ apud Anuliavum (Mihau) daret monasterium fratrum de Sacco seu de Pcenitentia ejufdem urbis. Datum Aven. kal. Martii, anxi, pontificatus. Ex registro hujus anni n. 1075. Gravi morbo Parisiis decumbens anno 1334. die 16. Maii testamentum obsignavit, quo cavebat, ut post mortem corpus suum condere— ( tur in cœnobio Dominicanorum hujus urbis, in- deque suorum heredum cura, ad luam ecclefiam reportaretur collocandum in choro dictæ ecclesiæ, prope corpus Raimundi de Calo-monte avunculi sui. Sed mutato consilio, cum obiisset in sua urbe biennio post, scilicet an. 1336. sepultus est in capitulo Dominicanorum, ubi adnuc visitur ejus tumulus. XXXV. BERNARDUS II. Bernardus de Albia, patria & origine Appa- miensis, electus Ruthenensis nuncupatur anno 1336. die 8. Februarii, tametsi nulla electio ca— J nonica facta fuisset, fcd bulla Benedicti XII. tantum donatus fuisset hac cathedra. Solemni autem ritu urbem ingressus est die 15. Augusti sequentis. Purpura ornatur ab eodem papa die 18. Decembris an. 1338. dato titulo prelbytera- li S. Cyriaci in Thermis, quo tempore legatus ejus erat in Hispania, ad firmandam pacem inter reges Castellæ ac Lusitaniæ, ut junctis armis in Morrochitanos & Granatenies bellum moverent. Sub Clemente VI. iterum legati, munus ges- sitinHisuania an. 1343. missus ad Petrum Arra— j gonum, K. Jacobum Majoricae regem, ut eos ad pacem & amicitiam revocaret. Jam vero episcopatum Ruthenensem dimiserat an. 1338. in favorem Guiberti seu Gisieberti, qui sequitur. Sed an. 1348. defuncto Johanne Convenensi Cardinali Portuensi, in ejus successorem assumitur. Mortuus est an. 1350. die 13. Novembris, quamquam Ciaconius & Frssonus qui ab invicem dsscrepant, eum citius mortuum velint. Tres reperiuntur ad eum scriptæ a Francssco Petrarcha epistolæ, qui inter cetera laudanS m Notat Ant. Bonal deinceps omnes cpiscopos, usquc ad Fran- cisoum de Stanno » non electione, scd pontificia potestate creatos cffcjnimirum papae sub divcrsts nomhuVus stbi xdcrvabaut pro* nfioncm ccdcstarwn Vacantium, THENENSIS. xi8 l ejus felicitatem, facilitatemqae in pangendis versibus, ita canit : ( Dii tecum uberius, quoniam tibi consuta coeli Vox adamantina esi, calamus quoque ferreus omnes Promptus ad insultus t pleno tibi carmina cornu Copiasuppeditat. Versus brevis hora trecentos Etfeptem decies excudit. Sane Augustinus Oldoinus in Athenæo Romano p. 155. observat quædam exstare hujus cardinalis poemata in codice MS. cardinalis Sirleti. Testamento siio legavit quasdam domos Tososæ sitas, & certam pecuniæ summam ad fundationem parthenonis Clarissarum hujus urbis. Vide Wadinghum in regesto tomi IV. p. 28. & Ughellum m serie episcoporum Portuen- sium. XXXVI. GILBERTUS. Non unicum fuisse Gilberti episcopi cognomen sisspicamur ex quadam transactione, seu ex pactis inter ipsum & Deodatum Bonæ-vallis abbatem factis an. 1345. in quibus Aibrandi cognominantur ejus fratres. Nepos fuit Bernardi de Turre primi apud sanctum Papulum episcopi ; quo in monasterio Gilbertus monachus fuit & Camerarius. Inde vero factus est sancti Ægidii abbas, tum sancti Victoris Maffiliensis. Porro Pedem Ruthenensem conscendit an. 1358. nunc 1339. bulla provectus Benedicti XII. quæ data legitur die 27. Januarii hujus anni. Solem- nis ejuS ingressus notatur mense Julio sequenti ab Ant. Bonal. Quasdam indulgentias concedit, gratia constructionis pontis novi apud RuthenoS, die 8. Septembris ejusilem anni. EjuS statuta synodica anno 1340. edita a£- servantur in archivo episcopali. Exstant com- ’plura documenta data apud Villam —francam anno 1341. in quibus memoratur, uti lego in Gallia Chrisu Sammarthanorum fratrum. An. 1342. die 11. Februarii officiali suo dedit in mandatis ut provinciæ siiæque synodi statuta promulgari curaret. An. 1347. die 4. Januarii permisit construi murum in coemeterio apud V illam » Francam, ne urbs incursionibus hostium pateret. Die 12. Martii an. 1348. * apud Calidas aquas in diœcesi S. Flori testamentum scrip- sit, ex quo didicimuS quæ de ejus genere, monastica profeffione, &c. supra diximus. Hoc testamento pauperes urbis Rutbenæ heredes instituit, fundatque duo anniversaria, unum die 3. Januarii, alterum die n. Manii. Duas etiam fundavit capellanias > dictas ex ejus nomine dc Cantabrio. XXXVII. RAIMUNDUS II. Raimundus de Agrifolio • pontificatum iniit, < Verum hujus gentis anciquistimc ac nobilistimr nomen Gal* licjimcst d^i^rr/riwi/^cuius variritiroes in divcrfii Frandx provinciis propagate sunt In archivo urbis Monris-Pcfful. legitur : 9* Ta » mif trris ctns suixtnte-supt foro Cojsuls, &c. Item

frcsuns Senhors ctrientli noftro Snthor U ptsptb, jft cnrdontbl M. G. trArrisuiolhdbpretMot^ri, do Mc. AdbciMr d’Agri~ foilU mtbrtfitbl dt C « n do Kmx Hic Ademarus curiae Roma- nx marescallus memoratur ad annum 1375. ia instrumento quodam edito a Baluxio. Probat hift. dmnuS Arrcra. pag. 194. Oiij