z87 ECCLESIA nia dicebatur, quique postmodum a sidute quam. in eo plurimi consecuti siint, Salvania nuncupatus est. Cumque arctiflimam per tres aut qua- tuor anribs ibidem vitam duxissent, accersitis e Mansiada Petro I. abbate & monachis, sesua- que omnia ordini Cisterciensi dediderunt anno salutis reparatæ 1136. At Pontius Leratien- sis habitu monastico indignum se reputans, in conversorum ordine per totam vitam permansit. Gesta* hujus sancti viri plane mirabilia edidit Baluzius in fuis Miscellaneis. Multas donationes factas Pontio de Larazio, ejulque sociis legimus ab anno 1132. etiam ante oratorium conl- tructum. Nam Bernardus Guillelmi de Verib— j lio profecturus Jerosolymam dedit altari beatæ Mariæ construendo per Pontium & socios, quidquid habebat apud Terundum. Anno 1135. Arnaldus de Pons dat huic altari omnem villam feu locum de Terundo, ubi constructum est oratorium sanctæ Mariæ. Præcipui benefactores fuere Ademarus episcopus Ruthen. Ermengarius de Castro-lucio*, Bernardus de S. Felicio, Bernardus Begonis, ejusque fratres, &c. qui donarunt villas integras, prædia, ecclesias, decimas, &c. Tempore Pontii de Larezio donationes omnes ipsi ejulque sociis sactæ sunt, nullusque abbas no-f minatur usque ad annum 1138. regnante Aen- rico rege, quo nulla deinceps habita Pontii mentione, in donatione facta ab Hugone de Cornu- cio memoratur Desidcrius abbas. Abbates qui Salvanezium rexerunt, ex variis tum monasterii, tum aliorum locorum monumentis, nunc ordine sunt ponendi. Series abbaTUM. I. Ademarius primus abbas vix sex mensibus præsuit. Virstapiens, bonus, atque litteris eruditus. II. Desiderius Ademario mox subbrogatur j 1136.Jpii mansum de Felgairetas Ugo detor » ; /- tio concclsit 1138. Bullam protectionis ab Inno- centio papa II. obtinuit 1140. xm. cal. Junii, ind. Iu. an. pontific. XI.quo etiam an. Deodati de Tornamira, Gasfredi & Petri ejus fratrum donum excepit.. Item an. 1141. mansum majorem, qui est in territorio de Galliaco obtinuit a Guillelmo de Lauro & Bcrengario fratre ejus, & an. 1142. nonnulla a Begone Pelauqui. Memorator etiam 1143— in charta Guillelmi Garini. Eodem anno 1143.huic concclsit castrum de Petra Arnaldus de Petra ; exactisque in regimine octo dumtaxat annis, teste Hugone monacho p in vita B. Pontii de Leratio, ad superos evolavit. III. Guiraldus I.præerat 1144. quo an. Bernardus de S. Felice quidquid in manso de Em- basio posiidebat ei concesiit. Anno 1154. privilegium protectionis ab Anastasio papa IV. accepit. Variis auctum donationibus vidit monasterium, quarum auxilio parthcnonem in valle Elnonenca duabus a Salvania leucis fundavit. Inter præcipuos monasterii benefactores, commemorandi sunt Raimundus Ricardi de Fode- ria, & Jordanus frater ejus. Inter instrumenta m Auctore Hugone monacho Salyancsii, de quo infra. /ABRENSIS. 188 donationum insigne est illud quo Deodatus Guillelmi monachus Villæ-magnæ de consensu abbatis fui Hugonis, præsentibus Bcrengario Narbonensi archiepiscopo, Guillelmo Biterrensi, Petro Lodovensi episcopis, ac Ermengardi Nar- bonæ vicecomitisia, se suaque dat Salvanesio & Gcrardo abbati. De eo ita Ugo monachus in vita Pontii de Leratio : Tertius abbas domnus Guiraldus fuit, qui jura regiminis decem & fep- tem annis strenue gubernavit, monasterium multis possessionibus ampliavit, & multa bona in eo patravit, inter qua & domum de Annoncnca fundavit, & in ea religionemstanctimonialium propagavit. Obiit autem anno gratiæ MCLXI. mense Septembri xv. cal. Octobris. Sub hoc abbate mutatum loco monasterium legimus, ad jactus arcus-balista distantiam. Ad construendam ecclesiam 200. marchas argenti misit Guillelmus quidam de transmarinis partibus. Petrus Aibrandi sacrista Lodovensis ecclesiæ, & frater ejus Guiraldus fecerunt dormitorium ; Ri- cardus Clarii ejusdem ecclesiæ clericus, refectorium. Primum locum in quo situm erat monasterium, dederat Arnaldus de Monte, qui postea conversos in eodem quievit monasterio. IV. Pontius ex priore monasterii Guiraldo subrogatur, electus mense Octobri 1161. Ab Arnaldo abbate Vabrensi comparavit an. 1162. quidquid ille in manfo de Sarret possidebat. Donum Raimundi de sancto Caprasio excepit 1163. Anno 116$. iniit tranlactionem cum Gau- frido priore hospitalis sancti Ægidii, &c. Hoc abbate jubente Hugo monachus Salvanezii scri- psit historiam conversionis Pontii de Larazio, peregrinationes cum fex amicis, secessum in locum Salvancsium dictum, fundationem monasterii, &c. Exstat autem hæc historia manu des- cripta in archivo Salvanesii, cum duabus epis- tolis ejusdem Hugonis, ad Gaucelinum episc copum Lutevensem, cui proponit quasdam de seriptura sacra quæstiones, & responsiones Gau- celini ad priorem Hugonis epistolam. Vide Mis- cell. Baluz. tom. III. Anno 1166. recenseturin dono Guillelmi de Cabraria. Anno 1170. in litteris Ermengardis comitisiæ Ruthenensis se suaque tradentis Elnonensi monasterio ; & an. 1172. in charta Guillelmi de Lauro. Alii tempore hujus abbatis insigniores benefactores fuerunt Hugo & Raimunda ejus uxor, Petrus Jordani ejusque conjux Aldiardis. V. Raimundus, is forte qui fub Pontio abbate prior exstitit, Salvaniæ præsicitur 1172. quo anno Rogerius Biterrensis comes dona Kogerii avunculi fui & Raimundi Trencavellis viceco- comitis (patris sui) eidem confirmavit. Anno 1175. recurrit ejus memoria in dono Adalaisiæ uxoris Rogerii vicecomitis Biterrensis ; & in charta Guillelmi Begonis. Occurrit etiam in variis actis 1176. 1177. 1181. VI. Bernardus I. abbas Salvanesii accipit varia prædia ab Ermengardi uxore Guillelmi de Avena, quæ videlicet suo testamento reliquerat monasterio, petens sepulturam in cœmeterio fratrum, & easdem pro se preces quæ pro iplis fieri solerentfratribiis.insuperfiliam suam Sibil- lam inter moniales Annoncncx recipi. Factum est
Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/178
Appearance