Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/182

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
295
296
ECCLESIA VABRENSIS.

2, J E C C L E S I A V Kalendas Septembris 1560. Possesiionem iniit 22.. Junii 1561. transegitque cum Helena de Rabas- tens, & cum Bertrando & Philippo de Rabas- tens vicecomite & barone de iancto Paulino. Ejus tempore monasterium a perfidis sectariis in favillas redactum, infinita prope detrimenta accepit, destructo etiam sancti Johannis de Olea- sio * castro ab eodem monasterio dependente, abbatissa sapientissima vix mortem evadente. Ceflit & excellit 1595. XL. Margarita III. de Pratis deMontpezat per obitum præcedentis eligitur 29. Augusti 1595. adversariam passa Franciscam de Balla- guier abbatissam sancti Saturnini Ruthenensis quæ breve regium per subreptionem obtinuerat, adversos* quam arrestum obtinuit 1596. Soror Fuit ex matre ducis Meduanensis (de Mayenne) samosisiimi in bellis, quæ colore quæsito tuendæ in Gallia veræ ac avitæ religionis, diu regnum sciderunt. Hunc occisum in obsidione MontaL banensi luxit. Margarita hæc multa in monasterii commodum bona effecit. Vivere desiit 27. Aprilis 1660. XLI. Anna Susannade SimianedeGordes, A B R E N S I S. 7.<>6 nata ex illustrisiimo marchione deGordes, primæ stipatorum regis cohortis duce, torquato equite, regique Christianiffimo a sanctioribus coniiliis, & ex Gabrielide de Pontavex de Carces, foror Ludovici-Mariæ-Armandi episcopi Lingonen- sis, monialis Viennenses sanctæ Columbæ par- thenonis ætatis suæ 23. monasterio præsicitur 1650. illudque restauravit, argenteamque pro ecclesia suppellectilem ex pecuniis a Margarita de Montpesat sibi relictis comparavit. Obiit 28. Aprilis 1694 XL11. Elizabeth de Bermond.duCaylard, de S. Bonet, de Toiras, d’Amboise, abneptis Joannis de Toiras, Franciæ marescalli, filia Ludoviei de Bermond, deCaylard, de S. Bonet, marchionis de Toiras, præfecti castrornm, urbis & arcis Montis-pessulani gubernatoris, &c. &EIisabethæ d’Amboise sororis FrancisciJaco- bi comitis d’Aubijou, ex moniali de Vignegolio, nominatur 29. Maii 1694. benedicta a Magalo- nensi episcopo 8. Septembris, possesiionem iniit eodem anno 2. Octobris. Hactenus feliciter & summo omnium bono præest.



QUÆDAM ADDENDA.


Addenda abbatibus Galliacensibus diœc. Albiensis.

GAudemarus abbas Galliacensis in necrologio veteri sancti Roberti de Cornilione notatur obiisse v. idus Julii, sed ignoramus quo anno. Omittitur in abbatum catalogo.


Notanda de Antonio LII. episcopo Mimat. col. 103.

Hujus episcopi electionem necquicquam a Ludovico rege XI. probatam esse diximus ; ubi legendum nequaquam. Sed hic perpendendum utrum Antonius ad episcopatum sit promotus Ludovico rege non probante. In manus nostras incidit epistola Pauli papæ II. ad hunc regem, in qua præfatur majestatem Christianissimam sibi commendasse per litteras Antonium de Panusia olim cantorem ecclesiæ Mimatensis, tunc episcopum Mimatensem, ut eum promoveret ad dictam ecclesiam quæ vacabat per antecessoris resignationem. Litteræ pontificiæ datæ sunt die 8. Januarii anno mcccclxviii. pontificatus anno 4. unde sequitur gratam fuisse regi promotionem hanc. At vero eam postea displicuisse Ludovico pene lego in his papæ verbis : Hortamur serenitatem tuam… ut ipsi Antonio moderno episcopo Mimatensi faveas in possessione prædicta ecclesiæ assequenda, quod nobis gratissimum erit, & tua serenitate dignum. Cur enim papa regem hortaretur, ut Antonio faveret, si eum novisset in id propensum ? Hanc pontificiam epistolam habuimus ex schedis nostrorum Sammarthanorum, qui eam erutam dicunt ex camera computorum.


Addenda abbatissis S. Saturnini.
In abbatissis S. Saturnini Ruthenensis omissa est Francisca de Ballaguier, reponenda post Annam de Castelnau, quæ est in catalogo undecima.