Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/201

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


33t ECCLESIA archipræsuli, pro collectione hac typis vulganda.. Animam efflavit die 2. Decembris anno 1550. LXIV. Johannis IV. Johannes San-Romanus quem ferunt ortttm ex illustri familia’dominorum de S. Chamond, , successor Antonii, an. 1558. visitasse dicitur ec- clesiam & monasterium fratrum Praedicatorum, quo fere tempore Minimorum familia in urbe Aquensi recipitur ; cui capitulum dedit eccle-. siam B. Mariæ de Sede urbis antiquiorem, & primam episcoporum sedem, circa annum 1563. Defecit a fide hic archiepiseopus, ut refertur ] in historia concilii Tridentini. Jacobus Augus- tus Thuanus tom. I. hist. lib. 35. & Spondanus Annal. tom. III. magnæ auctoritatis historici, rem ab exordio narrant. Cum ob factam in Gallia pacem, ultra modum excanduisset pon- tisiex Pius IV. idque episcoporum de sectaria labesuspectorum, qui in ausa & consistorio regis plurimum possent, siiggestione fieri putaret ; eos aggredi statuit, ut aut præpostero juris ordine damnatos de gradu dejiceret, aut saltem fulminatis contra eos decretis, ipsos in religionis causa suspectos, & eorum consilia irrita in posterum redderet. Sic autem rem exseCutusest. Speciale mandatum dedit, dum concilium Tri— ( dentinum haberetur, cardinalibus Rom. eccles. generalibus inquisitoribus, ut hæreticos & hæ- reticorum fautores, etiamsi episcopali, vel ipsa cardinalatus dignitate præfulgerent, in errores prolapsos, nullis aliis aesuper habitis probationibus, Romæ, vel in confiniis oppidorum ecclesiæ, ad se sistendum personaliter certo die citarent, & si non comparerent, ad sententiam us « que procederent, quam ipse Pius in consistorio secreto pronuntiaturus esset. Hoc quantumvis contra leges, muniti mandato inquisitores, inquit Thuanus, protinus citant quosdam epis- copos, ad eluendum crimen hæreseos. Onu— I phrius, qui tunc Romæ agebat, in vita ejusdem Pii IV. decem numerat, & in iis Odetum Colinium Castellionæum cardinalem, Johan- nem San-Romanum Aquensem archiepiscop. Johannem Antonium Caracciolum episcopum Tricastinum, Johannem Barbansonum Appa- miensem, Carolum Guillarium Carnutensem ; quibus postremo addit Homerus Tortora, Claudium Reginum Oleronensem, Johannem de S. Gelasio Uticensem ; & auctor vitæ Pii V. Ludovicum de Albreto episcopum Lascurrensem in Bearnia.— Franciscum de Noailles Aquen— j sem quoque antistitem in provincia Auxitana, aliosve præsules calumniose delatos intelligitur ex litteris cardinalis Burdeferii. Itaque ea ese re, graviter rex Carolus apud pontificem expostulatus est, & ad Henricum Clutinium Oisellium tunc Christianiffimæ majestatis Romæ oratorem, mandata pro episcoporum catssa missa sijnt, quibus instructus, ut erat impiger regis minister, pervicit apud pontificem, ut jure immunitatum ac libertatum ecclesiæ Gallicanae & coronæ, judicialia contra episcopos acta omitterentur ; asseruitque regis suodicos, etiam præ- sules, in disiidiis, ex quacumque causa, extra regnum, aut alio, minime posse ad tribunal pon- AQUENSlS. 5 3* tisicium evocari, sed tantum papam debere judices, seu episcopos comprovinciales in partibus constituere, quibus sine apostolicæ sedis sententia, judicium rite faciendum concedatur ; quomodo olim in plurimis episcoporum causis fuit observatum, puta in dissidio Prætextati Ro- tomagensis episcopi, a Chilperico rege inexsi- lium ablegati, & Salonii Ebredunensis, Sagittariique Vapincensis episcoporum ; exemplo item Maximi Valentiæ præsulis, hæresis & plurimorum criminum rei, quorbm cognitionem tamen ad ecclesiæ Gallicanæ antistites pertinere, Bonifacius I. papa pronuntiavit, inepis- tola decretali ad ecclesiam Gallicanam missa, ut videre est in canone Decrevimus 3. quæst. 3. Exemplo tandem id constare Desiderii Vien- nensis, Ægidii, ac Ebonis Remensiumpræiu- lum, quorum negotium in synodo ab episcopis Galliæ diseussum, uti & Hincmari Laudunenlis, qui regi Carolo Calvo, ac Remensi metropo- litano obedire compulsos est. Hac porro, multaque alia prosequitur præses Thuanus de San- romano, quem aiunt abjectis pontificalibus infulis •, Protestantium deinde doctrinam profes- sum, posteaque suidiis militaribus fuisse deditum. Decesiit autem Avenione cum prius archiepis- copatumabdicasset, in gratiam AndreæEstien- ne canonici ecclesiæ sancti Salvatoris ; qui litteras quidem a rege obtinuit ; sed bullas recusavit summus pontifex, etsi regiis litteris datis anno 1567. rogatus. LXV. Laurentius. Laurentius Strozzi Italus, Philippi Strozzi equitis Florentini, & Clarissæ Mediceæ Leonis X. pontificis maximi neptis, amitæ Cathari* næ Francorum reginæ, filius, ad percipienda litterarum rudimenta Ludovico Varcherio id ætatis doctissimo viro traditus est instituendus ; deinde adolescens Paduæ jurifprudentiæ operam dedit. At statim in Galliam profectus militarem vitam amplexus, miles ac strenuus dux eva- sit. In provincia enim Narbonensi, Henrsoi II. Francorum regis nomine præsectus, diversa haereticorum loca munita virtute maxima expugnavit, & ad catholicam religionem reduxit. Verum sacris postea initiatus, abbas sanctæ Mariæ de Stapharda in Pedemontio 1550. & a Catha- rina Medicea regina aliis ditatus sacerdotiis 6, ob præclare facta sacri regis consistorii consilia- rii, ac Biterrensis episcopatus dignitate meruit cohonestari anno 1548. atque in gratiam Petri Strozzi fratris, equitum Franciæ tribuni, qui gestorum fama Magni nomen sibi comparavit, a Paulo IV. 1557. prelbyter cardinalis tituli S. Balbinæ* renuntiatur ; & ex Biterrensi ad « Albiensem 1561. moxque ad Aquensem ec—’ clesiam tranflatus est. Pro munere cancellarii academiæ Aquensis, solitum juramentumpræs- titit Nicolao Flote primicerio senatori Aquensi, 1566. postea urbem & ecclesiam solemniter in— 1 a Dicitur in festo natalis Domini conscenso pulpito contra papam & fidem orthodoxam debacchatum este, moxque arreptam crucem projcciffc, insolas & omnes vestes pontificales cxuiue. b Abbatiis S. Victoris Mafliliensis, Villarii, Belli-bccci in Nor- mannia, & Anianæ, pro qua conteudic cum Rostagno de laBau- mc episcopo Aiauficani.