Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/241

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


4io ECCLESIA familia marchionum de Trans in Provincia, A filius, per aliquot annos administravit episco- patum ; antequam vero sacra unctione inauguraretur, venenata potione interiisse creditur circa annum 1^73. in propriis ædibus quæ adhuc visuntur Reji. LXIV. NicoLAUS I. Is electus episcopus anno 1574. nuncupatur in registro capitulari Regensi, quem consecratum fuisse haud liquet. Sub eo capta urbs a novatoribus, Claudio de Castellana Turnomi toparcha civitatis gubernatore ; at postmo— ] dum recepta est pulsis hæreticis, ab Alberto Gondio Franciæ equitum tribuno. Sedisse re- peritur hic præsul per biennium tantum, aut circa. LXV. AN D R E a s. Andreas d’Aurasson ex illustri prosapia, cui nomen dedit nobile castrum non longe a Durantia positum, Antonii vicecomitis de Cade- neto, germani Claudii Castrensis antistitis, ex Martha de Foix de Meille filius, toparcha de Cadeneto, de Soleillas, &c. cum fuisset creatus Regensis episcopus, circa annum 1576. S0I0 ( electi nomine contentus, non curavit recipere impositionem manuum & consecrationem.Quin etiam militaribus deditus studiis abdicavit ; & amplexatus hæresim quæ tum grassabatur, simul uxorem duxit, suffecto sibi prius Elziario de Rastellis. LXVI. E L Z I A R IUS. Elziarius de Rastellis abbas Sinanquæ, & Firmitatis super Gronam, prior Pontis siincti Spiritus ad Rhodanum > Cavallicensis patria ; ex cessioneAndreæ circa annum 1585. Regensi ecclesiæ præsicitur, turbulenta ea tempestate, ] qua maxima pars Provinciæ prætextu religionis a rege defecerat ad Foederatos *. Hoc in- consiilto & præcipiti studio abreptus Elziarius, non tantum sodetati perduellium religionem obtendentium nomen dedit, sed etiam Provincialium comitiorum siIssragiis ad ducem Sa- baudiæ missus est anno 1590. cum castellano Ampusio > inquit Thuanus hist. lib. 99. Iterum Elziarius mistus a Foederatis Provinciæ, acccsiit Lutetiam ad conventus a Meduanio duce indictos an. 1593. qui anno sequenti ineuntesunt habiti, ex eodem Thuano 1.105. Reversijs autem, cum eandem provinciam variis utrinque par-1 tium studiis scissem reperisset, in castrum Mont ? - niacum prope Rejum secedens, a novatoribus obsessus, deditione facta, pecuniæ siimma non modica se redemit. Cabellionem ergo se contulit ad patrias ædes, sicque ab ecclesia siia aliquot annis abfuit, donec reddita regno & ecclesiæ pace, ad sedem suam postliminio regres- sijs eso Basilicæ Regensis desolatæ reliquias in monte S. Maximi, olim Guisii ducis auctoritate pulveretormentariodisjectas, vehementer dolii it ; eaque ruina iterum civitate sua abesse coactus est Elziarius, qui interea quantum licuit per temporum injuriam, pastoris boni officium non intermisit. Synodalibus enim Provin- IEGENSIS. 411 ciæ conventibus interfuit, concilio Aquensi in- i>rimis sub Alexandro Canigiani metropolita’ce- ebrato anno 1585. & alteri a Paulo Huralto Holpitalio item archipræsiile congregato. Organa pneumatica in ecclesia sua confici curavit, necnon pro episcopali palatio dhuto, aliud juxta ecclesiæ novæ fores construere cœpit, sed utroque opere nondum absoluto, Cavallione in paterna domo interiit anno 1596. LXV II. CA ROLUS. Carolus de Saint-Sixt comes consistorianus, prior commendatarius S. Saturnini de Portu, alias B. Spiritus ad Rhodanum, theologiæ doctor, necnon sedis apostolicæ protonotanus, Ave- nione natus honesta familia, quæ olim ex Sa- baudia A, & gentilitio San-sixti municipio lares Avenione sixerat ; patrem habuit Petrum de Sancto-Sixto pontis Sorgiæ arcis præsectum, virum divitem, sed in oauperes munificentisii- mum, qui cœnobium Capucinorum Avenione fundavit. Ex Rastellia matre, Elziarii episcopi sorore prognatus iste Carolus, avunculi lui coadjutordengnatus, Regensis episcopatus pos- sessionem adipsscitur 1601. quo anno funebri sermone parentavit Guillelmo Blanco juniori, doctiisimo episcopo Grassensi ; biennioque post, cleri Provinciæ nomine in comitiis Aquarum- Sextiarum, jubente Henrico Magno præfuir. Nunquam vero propter secularia negotia boni pastoris officio defuit j in prædicanao prasser- tim verbo Dei studiosisiimus & acerrimus. Ad arcendos a S110 grege lupos, conventicula Calvi- nistarum in Regensi suburbio bellorum tempore fieri Polita, a civitate & territorii siii finibus, sii- premæ Aquensis curiæ senatusconsulto eliminare curavit. Idem pro episcopali palatio diruto alias, partim permutationis nomine cum Clau> 1 dio de Castellana Turnonii dynasta pro sancti Laurentii dominio, partim proprio ære aliud comparavit. Sape aurem comitiorum Provincialium siissragiis delectus, varias legationes obivit ad eundem Henricum Magnum, cui inpri- mis gratus erat, ad Mariam Mediceam Galbarum reginam & regentem, uti ad Ludovicum XIII. At vero Henricum IV. in publica exsequiarum solemnitate in cathedrali sua, oratione laudavit anno 1610. quam postea typis edidit. Monasterium Capucinorum Reji instituit circa 1612. xenodochium commodius pro pauperibuS de novo construxit, cui de propriis pecuniis perpetuos censiis aflignavit. Inter tot gravia episeo- patus negotia, quædam tamen verlibus lyricis lu- lit vir eruditus, ad normam odarum Horatii. Tractatum de liturgia Dionysiana, sive aposto- lica a Gilberto Genebrardo nuper Latine conscriptum, idiomate Gallico reddidit ; sermonem etiam deS.EucharistiaLudovicoXIII.regi nuncupatum edidit.Denique Carolus ægrotans leviter, venenatæ potionis haustu, sibi a familiari, ut creditur, S11Dspecie jtssculi ad recuperandam valetudinem propinato, brevi tempore oppres- SUS interiit die Dominica 13. Aprilis 1614. lepul- tus omnium luctu in cenotaphio quod sibi ipse « Lego Annecii in Sabaudia, suburbii cujufdam portam nomen dc Stbintsux rcunuistc, a Caxoh proavo inde oriundo.