Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/271

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


47o E C C L E S I A V Francssco I. Francorum regi, pro feudisom— l nibus in Provincia, quæ tenere professus est sub directo regis dominio. Ejusdem est mentio in chartis annorum 1550. & 1553. Prioratu Savi- gniacensi potiebatur anno 1567. minime dimss- so episicopatu, quem videtur retinuisse usque ad annum 1572. Sub longo Gabrielis pontificatu procellis jactata, innumeris contrita est calamitatibus ecclesia Vapincensis, propter Calvi- nistarum bella plusquam civilia. LIII. PETRUS II. Petrum Paparinum de Calido-monte legimus die 28. Novembris anni 1572. succesiisse in episcopatu Vapincensi, perincapacitatem*, & per restgnationern Gabrielis de Clerrnont. Antea vero, scilicet an. 1568. jam Saviniacensempræ- posituram obtinuerat. Ihtersuit coetui cleri Gallicani Parisiisanno 1573. & fynodo provinciali Aquensi 1585. Edidit parapnrasim in psalmos octoginta Gallico idiomate anno 1581. LIV. CarolUS-SaL o moN. Carolus — Salomon du Serre, filius Antonii du Serre domini deMonsorcier, urbis Vapincensis præfecti, ex Margarita de Bonne d’Au- riac in Delphinatu, adfuit comitiis totius cleri Gallicani Lutetiæ celebratis anno 1608. Admi- sit Vapinci Capucinos die 20. Februarii anni 1613. Obiit mensie Maio anni 1637. L V. ARTUS. Arrarum de Lionne restauratorem expecta- bat ecclesia Vapincensis, tot cladibus, ut diximus, afflicta. Is patria Delphinas patrem habuit Sebastianum, ex antiqua & militiæ titulis illustri gente, matrem paris nobilitatis feminam Bonnam des Portes. Cum vero esset natu minor, primum parlamenti Dejphinatus senator factuS est, quo tempore duxit fabellam de Servien, sororem Abefis de Servien ærarii præfecti ; ex 2ua suf^epit Hugonem de Lionne sanctioris con* lii commentariensem, & regni administrum. Mortua uxore, præ ipsius desiderio, nunquam, licet adhuc juvenis, voluit alteram sibi adjungere ; sed clericali & cœlibi vitæ se addixit. Sacerdos ordinatus, designatus est a Ludovico XIII. rege Christianistimo episcopus Vapincensis, anno 1637. Statim vero ad ecclesiæ sijæ clades resarciendas mentem applicavit. Parochorum ruralium imminuta bellis stipendia proprio ære siipplevit. Diœcesim integram lustravit, nullis locis asperitate inontium pene in> acceffis neglectis. Cathedrale templum haereticorum impietate dirutum magna ex parte restituit. Summum siiæ fidei & siii amoris erga suonsam suam (ecclesiam videlicet Vapincen- sem) sive moderati animi argumentum dedit, quando anno 1649. designatus archiepiscopus Ebredunensis, noluit sedem mutare ; quo tempore Geotgius d’Aubussen, qui nominatus fuerat suGceflor Arturi in cathedra Vapincensi, ad Ebredunensem quam ille recusarat, tranflatus 1. fuit. Ætate gravis anno 1661. onus episcopale UINCENSIS. 471 deposi.iit ; migravitque ad Dominum Lutetiæ, die 18. Maii anno 1663. Solemniacensem abbatiam aliquo tempore habuerat Arturus. LVI. PETRUS III. Petrus Marion abbas sancti Pauli, designatus episcopus die 14. Decembris anni 1661. post cesiionem spontaneam Arturi, unctus est in episcopum die 8. Octobris Parisiis anno 1662. ab Harduino de Peresixe Ruthenorum episcopo, & designato Parisiorum archiepiscopo, coope- rantibus episcopis Cabilonensi & Lumbariensi. Mortem oppetiit die 25. Aug. anni 1675. L V I I. GUILLELMUS VII. Guillelmus Mesehatin de la Faye nominatus per schedulam regiam post Petri mortem, anno 1675. doctor theologus facultatis Parisiensis, canonicus & comes sitncti Johannis Lugdunensis, majorque custos hujus ecclesiæ, non diu rexit ; morte enim præreptus est an. 1679. die 22. Februarii. LVIII. VI C T O R-AU G U ST I N U S. Victor-Augustinus Meliandnatus patre Blasio parlamenti Parisiensis senatore, postea præside in una clasiium inquisitionum, demum regio cognitore catholico, & legato apud Helvetios ; matre vero GenovefaHuraltia, Annæ Austria- cæ reginæ matri ab eleemosynis, anno 1679. regis chirographo dato 21. Julii accitus est ad guDernationem ecclesiæ Vapincensis. Anno sequenti mense Julio consecratus est. An. 1684. mense Junio placuit regi ut ad ecclesitim Alec- tensem commigraret. Verum obstitit turbata inter summum pontificem & regem Christia- nissimum concordia. Rebus tamen compositis anno 1692. bullas ad commigrandum accepit. Anno 1698. abdicavit ob infirmam valetudinem ; reliquumque vitæ egit Parisiis in semina- ’rio * vici sancti Victoris, ubi fumma cum pietate mortem exfpectavit usque ad annum 1711. quo mortalem hominem exuit. LIX. CAROLUS-BENIGNUS. Carolus-Benignus Herve designatus episco- pus mense Maio anni 1684. sacro oleo non est inunctus in summum sacerdotem ante annum 1692. ob diflidia inter curiam Romanam & Christianisiimi regis sacrum consistorium Pace tandem reddita, m parthenone vici Pancti Honorati apud Parisios, sub titulo Dei-paræ Virginis ad cœlos assumtæ consecrato inauguratus est dse7. Dec. hujus anni. Anno I7o6.ceffitac- cepta pro episcopatu præpositura Aubracensi. LX. F RANCISCUS. Franciscus Berger deMalissol mediocri, honesto tamen loco Viennæ natus, ubi ejus pater vices ballivi gerebat, ex vicario generali episcopi Diensis, nominatione regia designatur episcopus die 3. Aprilis anno 1706. quo anno mense Decembri solemni ritu consecratus est.