Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/29

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est



Approbatio Domini D’Arnaudin, Sorbone Doctoris, & librorum Censuris Regii.


E
X mandato illustrissimi Galliarum Cancellarii legi & probavi opus, cui titulus est, Gallia Christiana &c. auctore Reverendo Patre de Sainte-Marthe diligenter & affabre elaboratum. Hoc appellato viro in rebus ecclesiasticis quam peritissimo & jam de republica litteraria ita bene merito, quis plura ad commendationem operis tam eximii & quod ecclesiæ Gallicanæ maxime dignitatem amplificat, desideraret ? Dabam Parisiis die 29. mensis Maii anni 1714. D’Arnaudin.




Approbatio Domini Capon, in Senatu Patroni, Juris Canonici in Collegio Regio Professoris, Regii librorum Censoris.


I
Llustrissimi Franciæ Cancellarii jussu legi librum, cui titulus est, Gallia Christiana in Provincias distributa, auctore Reverendo Patre Domno Dionysio de Sainte-Marthe, Presbytero, Monacho Benedictino Congregationi sancti Mauri, Priore sancti Germani Parisiensi opus sane Sammarthani nominis, cui plurimum respublica litteraria debet, dignum, & forsan indefesso & improbo labori solius monachi eruditæ Congregationis pervium. Quominus typis mandetur, non solum nihil impedire, sed fore perutile censeo. Lutetiæ Parisiorum decima quarta die Junii anni millesimi septingentesimi decimi quarti. Capon.



NOTITIA