Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/334

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


59j ECCLESIA A . gjosi. Viam ampliflimam in Craudi campo Sa- i Ionem usque magnis sumtibus complanavit & * • constravit, quam de suo nomine Laurentianam appellari voluit. Sacellum magnificum in ec- clesia fancti Trophimi ædisicari curavit. Huic archiepiseopo Petrus Saxius theologus eanoni> cus Arelatensis nuncupavit pontificium Arela- tense, seu pontisicum qui hanc ecclesiam rexe- runt, historiam, anno 1619. Anno sequenti post >. 27, annos in episcopali officio transactos, quibus summæ pietatis in Deum, benevolentiæ in cives, caritati ; in pauperes plurima dedit argumenta, ad meliorem vitam transiit, & in ecclesia fancti Trophimi sepulturae traditus est. XCVI. Johannes X. Johannes Jaubert de Barraut Emerici comitis de Barraut, baronis de Blaignac, Aquitanici maris protalassiarchæ, Ludovici XIII. in His- pania ad Philippum III. regii legati, & Gujo- næ de la Motte filius, sanctioris consistorii con- siliarius ex abbate fancti Petri SolemniacensiS, episcopus Vasatensis consecratur Romæ mense Augusto 1612. a Francisco cardinale Rupisu- caldio. Post biennium interest cœtui cleri generali Parisiensi, & eundem regem ab expeditione, Bearnica redeuntem in cathedrali sua eleganti oratione ad eum habita excepit an. 1620. Designatus fuerat magnus eleemosynarius Henrietæ Mariæ a Francia Angliæ reginæ, sed tacita æmu sarione, & invidia quorumdam, maxime sectariorum hujuS regni excluditur. Demum an. , 1630. Julii 30. dcf.iucto Gaspardodu Laurenta sede Vasatensi ad hanc metropolitanam traductus, possessionem adipiscitur mense Decembri anni 16 ;

!. quo absolutusest ab eo liber de cly- peo fidei contra Protestantes hæreticos. Præfuit , comitiis cleri Gallicani Lutetiæ habitis an. 1635. j ac 22. Julii coram rege verba fecit, amplissimi hujus conventus nomine, adsistentibus archiepi- scopis Auscensi, & coadjutore Turonensi. Sub ejus pontificatu Arelate instituuntur Augusti- niani discalceati & moniales Carmelitæ. Conventus vero sanctæClaræ regulam fororum S.M. Visitationis amplectitur. Regii diplomatis virtute an. 1639. idem præsul pro instauranda & reformanda regulari diseiplina, in abbatia S. Petri Montis-maj. prope Arelatem sedulo laboravit ; & pro vetustisiimi monasterii monialium S. Cæsarii in urbe reformatione ; quod opus inchoatum abeo Franciscus Adhemarussucceflorejus, tandem perfecit. Quinque item parochias, pro £ incolis ampliisimæ insuiæde Camaricis (de Ca- m argues) in sua diœcesi, ad administrationem sacramentorum instituit, ære sufficienti ad hoc pium opus impenso de licentia capituli. Vita excedit Parisiis aie 30. Julii, anno Domini 1643. humarusque Burdigalæ in ecclesia domus pro- fessæ patrum Societatis Jesu, quibus suam bibliothecam Arelatensem legavit. XCVII. FRANCISCUS II. Franciscus A dhemar de Monteil* de Gri- gnan, Ludovici Francisci comitis de Grignan & Johannæd’Ancezune de Venejan filius, ex w Hæc familia ramus est nobiliÆmæ gentis Castellana. LELATENSIS. „4 antiqua & illustri gente Adhemara ortus, primum sit abbaS commendatarius Aquæ-beliæ, deinde S. Pauli Tricastrinensis episcopus consecratur an. 1631. & cum per annos 13. in ea sede optimi ac vigilantissimi pastoris specimen dedisset, a Johanne Jauberto Arelatensi archi- præsule enixe in coadjutorem expetitur, obtine- turque anno 1643. Ludovico rege XI11. paulo ante mortem annuente. Non multo post e vivis sublato Jauberto antequam bullas ab Urbano VIII. recepisset Franciscus, Anna regina imperii moderatrix, Franciscum nomine regis archiepiscopum confirmavit. Mox adfuit cleri J Gallicani comitiis generalibus Lutetiæ congregatis an. I645.Eodem an. mense Maio, posselsio- nem adiit, & 23>Dec. 1646. solemni pompa civitatem suam invehitur. Cum autem r647.Maffi- liæ civiles tumultus ferverent, a rege deligitur, ut illos pro sua animi prudentia & lenitate componeret, quod ex votis omnium selicissene præstitit. Demum an. 1649. cum inter Ludovicum Vale- sium Gallo-Provinciæ proregem, & senatum Aquensem dissidia exorta fuissent, iterum a rege delectus est, ut enascentem tempestatem seda ret. Ipse autem ingenii solertia & providen- > tia vigili, Arelatem factionibus etiam moveri cœptam intelligens, pacatam illam tranquillam- que fecit. G. Boule Massiliensis ipsi nuncupavit præludium historiæ generalis Protestandum ; in epistola vero dedicatoria, præclaras antistitis Francisci dotes, hoc est ingenii vim non mediocrem, prudentiam singularem, pietatem & zelum vere sacerdotalem commendat. In præ- mium tot virtutum rex Christianissilnus eum creavit ordinum suorum præceptorem an.r661. Obiit anno 1689. die 9. Martii in sua urbe, anno aratis suæ 86. Duos fratres habuit episcopos, ) Jacobum Ucetiæ, & Ludovicum — Josephum Carcassonæ. XCVIII. Jo HANNES-BAPTISTA. Johannes — Baptista Adheimar de Monteil de Grignan, nepos Francisci, ejus coa^ljutor factus est anno 1666. quo in collegium doctorum Sorbonæ fuerat cooptatus, die 18. Maii, & consecratur Ucetiæ sub titulo archiepiscopi Claudiopolis, die XI. Decembris anni 1667. a patruo, cooperantibus S. Papuli & Vasionensi episcopis. FiliuS erat Ludovici Galcherii, al. Scævolæ, comitis de Grignan, &Margaritæ d’Ornano. Mortuo patruo anno 1689. archie— 1 piscopus sedit per annos novem, mortuusque est apud Montem-pessulanum die XI. Novembris anni 1697. annos natus 59. Facultate ac fa-, cilitate dicendi præditus erat hic præsul, quem ob generis nobilitatem, & eximias dotes Ludovicus Magnus suorum ordinum commendatorem fecit, & multis donavit abbatiis, Ripatorii, Toroneti, Aquæ-bellæ. XCIX. FRANCISCUS III. J Franciscus filius Ludovici marchionis de Mailly, & Johannæ de Monchy marchionissæ de Nesle-Paris, hoc est antiquioris & illustrioris nobilitatis Con jugum j regi ab eleemosynis, abbas fancti Martini Masciacensis, designatur