Jump to content

Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/475

E Wikisource
Haec pagina emendata est
873
874
ECCLESIA AVENIONENSIS.
ANemoſenſe, Rainoardo abbati. Sub ejus regimine monachum induit ſanctus Pontius, poſtea abbaS, de quo infra. Obiit autem Rainoardus ii. id. Nov. ex necrologio.

III. Raimundus[1] I. an. 1046. interfuit concilio Arelatenſi, ut leges collect. Coſſartianæ, tom. IX.

IV. Ermengardus, quo ſedente Roſtagnus I. epiſcopus Avenionenſis dedit eccleſiam de Juncariis an. 1050. Obiit viii. cal. Maii, ex D. Suares.

V. Gaufredus Pelet abbas ſancti Andreæ legitur in necrologio parthenonis ſancti Laurentii Avenionenſis iv. cal. Aug. At quo temporeB ſederit chartæ non docent. Eodem die in necrologio Andaonenſi occurrit memoria Petri abbatis.

VI. Rolandus annis 1059. & 1063. quo ceſſit in fata, die ultima Aprilis, ſic enim habet necrol. Andaonenſe : 11. cal. Maii depoſitio domni Rotlandi abbatis noſtri.

VII. S. Pontius cum patre & fratre Deo mancipatur in S. Andreæ monaſterio, medio circiter ſeculo XI. ubi abbas eligitur. Obiit die 26. Martii an. 1087. Ejus vitam ſcripſit Raimundus monachus ejuſdem loci, qui ſub S. Pontii diſciplina vixerat. Sed cum nihil in hacC lucubratione notet ſcriptor, præter miracula, hæc pauca ſufficiant. Exſtat hæc vita ſeculo VI. Benedictino, parte II. p. 493. cui noſter Mabillon. pro more doctas præmiſit obſervationes. Obiit ſanctus Pontius ix. cal. Aprilis.

VIII. Petrus I. 1087. mortuo[2] Pontio abbas eligitur. Anno ſequenti, Raimundus Toloſæ comes, dux Narbonæ, marchio Provinciæ podium Andaonenſe ubi monaſterium ædificatum eſt, & villam adjacentem, ſicut anteceſſores ſui dederant, laudavit, confirmavitque Petro abbati. Anno 1096. Urbanum II. ſummum pontificem hoſpitio excepit in monaſterioD Andaonenſi xi. cal. Auguſti, in quo brevi apoſtolico ea quæ Raimundus comes Toloſ. aſceterio S. Ægidii in valle Flaviana donaverat confirmavit ; itemque renovavit privilegia monaſterii Andaon. Editum eſt hoc breve in uberrimi Spicilegii tom. V. pagg. 21. & 22. An. 1112. pepigit Petrus cum Geraldo Amici. Eodemque circiter tempore Roſtagnus epiſcopus Avenionenſis dedit eccleſiam ſancti Remigii eidem abbati, qui baſilicam demum S. Andreæ abſolutam, idibus Decembris, al. Octobris, an. 1118. a Gelaſio papa II. conſecrari curavit. An. ſeq. 1119. indict. xii. xiii. cal. Jan. diplomaE tuitionis ab eodem ſummo pontifice obtinuit. Anno 1125. indict. tertia iii. nonas Maii, Gantelmus, Petrus & Iſnardus Conſtantiæ filii, huic abbati quædam vendiderunt ; ſubſcripſit Laugerius epiſcopus Avenionenſis. An. denique 1132. fato functus eſt iv. cal. Auguſti, & ad limen baſilicæ ſancti Martini ex parte meridionali in fornice 1. ſepelitur, in qua hactenus legitur : Pe-
trus abb. Hunc e gente Alberti ortum eſſe notat necrologium parthenonis S. Laurentii Avenionenſis his verbis : Quinto idus Octobris obiit Petrus Alberti abbas ſancti Andreæ.

IX. Geraldus de Podio-alto, vulgo de Pujault, e gente militum Podii-alti, Andaonenſi monti vicina ortus, cui an. 1133. Arifonſus comes Toloſæ, dux Narbonæ, &c. Andaonenſe Podium confirmavit, villam de Angulis & alia quædam ceſſit, quæ quidem iterato idem comes dimiſit annis 1140. & 1142. An. 1143. breve obtinuit ab Innocentio papa II. in quo cœnobii Andaonenſis prædia enumerantur & confirmantur. Anno 1147. petente eodem abbate Geraldo, conceſſa Andaonenſi cœnobio privilegia bonaque recenſuit & firmavit Eugenius III. Obiit demum an. 1154.[3] idibus Aprilis, qua die necrologium hæc habet : Depoſitio domni Gui de Podio-Alto abbatis noſtri ; al. viii. idus Julii depoſitio domni Geraldi monaſterii ſancti Andreæ abbatis.

X. Pontius II. de Clareto, al. de la Vero, abbas jam anno 1154. legitur, quo Gaufredus Avenionenſis epiſcopus compoſuit litem inter Alfandum Cavallionenſis eccleſiæ epiſcopum, ejuſque clericos una ex parte, ac Pontium monaſterii S. Andreæ abbatem, ejuſque monachos ex altera ; exſtat Spicil. tom. VII. p. 207. Anno 1156. clientelaris fides ipſi præſtatur pro parte caſtri de Roca-curba ab .... & Hugone fratre ejus cum matre ſua. Anno 1157. nobilis domina Alafais de Roca-maura & Guillelmus ac Petrus filii dederunt ſtagnum de Podio-alto & alia prædia pro monachando Pontio de Roca-maura, altero præfatæ Alaſiæ filio. Anno 1160. Guillelmus Aptenſis epiſcopus eccleſias ſuæ diœceſis confirmavit. An. 1164. eccleſias Pouſillaci & ſancti Privati jure commutationis eccleſiæ de Cruas, a Raimundo epiſcopo Uticenſi comparavit. Eodem an. 1164. Guillelmus & Petrus de Roca-maura cum ſua matre Azalaicia, convenerunt Pontium abbatem, & monaſterio contulerunt quidquid habebant in Jaxia, in gratiam Pontii de Roca-maura fratris ſui, qui ibidem monachatus eſt, & deſeruit matri & fratribus hereditatem ſuam. Vide tom. VIII. Spicilegii p. 196. An. 1171. G. Calveti donavit ſe Deo & beato Andreæ in morte & in vita in manu Pontii abbatis, deditque vineas quaſdam in clauſo dicto Calveti. Sub finem hujus anni, morte ſublatus eſt Pontius abbas v. calend. Sept. qua die memoratur in necrologiis tum Andaonenſi, tum parthenonis S. Laurentii Avenion.

XI. Raimundus II. al. Trimundus 1171. & 1175. memoratur. Pleraque ædificia regularia, præſertim dormitorium ac refectorium opulante matre, aut a fundamentis conſtruxit, aut reſtauravit. Anno 1175. Trimundus abbas quædam emit a Pontio Ebrardi & Bernarda uxore in territorio de Junqueriis. Anno 1176. pactum fecit de quodam faſcio in loco Junqueriarum. Hujus meminerunt necrologia tum S. Andreæ, tum parthenonis ſancti Laurentii


  1. D. Suarez Avenionenſis Rainoardo ſupponit Eminum, quem obiiſſe dicit xii. cal. Maii, & Ermengaudo Giſonum x. cal. Novembris defunctum.
  2. Petrus excepit ſanctum Pontium in abbatiali dignitate, ut docet laudatus ſcriptor, qui ait ſe ad ſcribendam S. Pontii vitam fuiſſe ab ipſo invitatum.
  3. Guiraudus abbas menſe Decemb. an. 1154. in charta Anfos Toloſæ comitis, &c. caſtrum de Liraco eccleſiæ & prioratui hujus nominis largientis.