Abreve reſcripſit quo decedentibus vel cedentibus clericis eccleſias monaſterii habentibus, monachos poſſet iiſdem præficere, nonis Aprilis, al. id. Julii, pontificatus anno 3. Vitam denique cum morte commutavit xiv. cal. Octob.
XVIII. Petrus II. Gaufredi, an. 1269. vi. nonas Martii, infirmariæ Andaonenſi eccleſiam ſanctæ Aulariæ, al. ſanctæ Eulaliæ Auraſicenſis, uniri obtinuit a P. epiſcopo & capitulo Auraſicenſi. Eo ſedente Bertrandus de ſancto Martino monachus & decanus ſancti Andreæ renuntiatur an. 1271. S. R. E. cardinalis, poſtea vero archiepiſcopus Arelat. de quo plura apud Saxium. Defunctus autem eſt Petrus GaufrediB iv cal. Auguſti 1271. de quo in necrologio hæc leguntur : iv. cal. Jan. tranſlatio. domni Petri Gaufridi abbatis noſtri. XIX. Petrus III. de Monte-Urſorio (Montouſier} ex abbate ſancti Euſebii Aptenſis, a Bertrando Arelatenſi archiepiſcopo & Raimundo Avenionenſi epiſcopo per compromiſſi viam abbas ſancti Andreæ ſub initium menſis Sept. anni 1271. ** al. 1270. eligitur ; cui electioni de ſe factæ aſſenſum præbuit pridie idus ejuſdem menſis & anni. An. ſeq. id. Sept. quædam permutat cum Petro Audeberto priore clauſtrali. An. 1275.xvi. cal. Sept. ſacramentum fidelitatis excipit aC Raimundo Iſnardi de Thoro domicello pro caſtro de Thodone. An. 1277. cal. Maii Pontium Vitalem juriſperitum creavit judicem primarum appellationum in tota terra ipſius monaſterii. An. 1282. iv. idus Aprilis tranſegit cum Raybaudo Cote domino de Monte-bruno, ratione decimarum prioratus Bruni ab eodem toparcha debitarum. Eodem anno iv. id. Februarii quædam ſtatuit pro victualibus ipſius conventus. An. 1285. xi. cal. Octob. fratrem Gaufridum de S. Michaële S. Andreæ monachum eccleſia ſancti Chriſtophori diœceſis Aptenſis donavit. An. 1287. rectoriam S. Mariæ de VeruniS inD Aquenſi archiepiſcopatu fratri Jacobo S. Andreæ monacho largitus eſt. Memoratur & an. 1290. quo eccleſiam de Tolorencho fratri Roſtagno Alfanti contulit. Hujus tandem depoſitionis dies annotatur in necrologio iii. idus Decembris. XX. Bertrandus de Lauduno e monacho & ſacrista abbas electus, an. 1291. idib. Martii pepigit cum utroque conſule & hominibus caſtri de Podio-alto, ſuper eccleſia S. Veredimii. An. 1292. v. idus Julii cum Adamo ſeneſcalloE Bellicadri & Nemauſi nomine regis convenerunt ipſe & monachi, quod aſſociarent dominum regem in tota juriſdictione civili & criminali quam habent in caſtro & villa dicti monaſterii, & in villa de Angulis, &c. Rex vero aſſociat abbatem & conventum in feudis, retrofeudis, juriſdictione, pedagio, villæ de Tavellis & ejus diſtrictu, & in feudis quæ habet in prædictis villis de ſancto Andrea & de Angulis. Actum an. Dom. mccxcii. menſe Septembri. Subſcribunt D. Petrus Audiberti prior clauſtralis, D. Petrus Alphanti decanus, Raimundus Boydonerii, prior Rupis-fortis, Roſtagnus de Aramone infirmarius, & multi alii. Humanis rebus exemtus eſt 2. Martii an. 1293. ab incarnatione. |
XXI. Bertrandus II. Raybaudi vel Raimbaudi, an. 1294. vi. idus Maii, ex monacho & camerario ſancti Andreæ in abbatem electus, confirmatur ab Andrea Avenionenſi epiſcopo. Eodem anno 7. Decemb. territoriis ſancti Andreæ & caſtri de Angulis de conſilio virorum prudentum fines adſcribit. An. 1295. iv. cal. Octobris ad ipſius nominationem Roſtagnus Aquenſis archiepiſcopus admiſit ad prioratum eccleſiæ de Ladaracha fratrem Bertrandum de Avenione ſancti Andreæ monachum. Bonifacius papa VIII. confirmat ipſi privilegia monaſterii xv. cal. Maii anno pontificatus 2. An. 1297. xiv. cal. Decembris Bernardus Conertus abbas Vallis-bonæ diœceſis Graſſenſis, attendens quod per R. in Chriſto patrem Bertrandum abbatem monaſterii ſancti Andreæ Avenion. & conventum ſuum omnes defectus prædicti Vallis-bonæ monaſteri valeant in melius reformari, illud ſubjecit monaſterio S. Andreæ. Alterum a Bonifacio papa VIII. diploma tuitionis obtinuit, datum Laterani iv. cal. Martii, pontificatus anno 6. An. 1303. iv. idus Novembris Bertrandam Robertam abbatiſſam de Furno confirmat. Hunc ipſum cum ſuo conventu Robertus primogenitus illuſtris Jeruſalem & Siciliæ regis, dux Calabriæ ac ejus in regno Siciliæ & in comitatibus Provinciæ & Forcalquerii vicarius generalis & ſeneſcallus in ſuam recipit protectionem, dato præcepto Aquis anno 1306. 16. Martii, indict. iv. An. 1308. 7. Novemb. ratam habet electionem Raimundæ de Venaſca in abbatiſſam ſanctæ Crucis Aptenſis, & 1310. 3. Junii electionem ſororis Dulciæ de Videna in abbatiſſam de Furnis. An. 1310. 8. Maii ipſe & Guillelmus de Nogareto miles regis conveniunt & conſtituunt Guillelmum de Vitali legum doctorem judicem primarum appellationum in locis vicariæ ſancti Andreæ. XXII. Berengarius de Coyrano e monacho ſancti Andreæ prior ſancti Chriſtophori in diœceſi Aptenſi ac ſancti Bardulphi de Rupe-forti, poſtea decanus, tandem abbas per compromiſſum electus 18. Aug. 1311. & confirmatus ab officiali, præpoſito, &c. commiſſis ad hoc ab epiſcopo Avenionenſi 28. Sept. ejuſdem anni, benedictionis munus de licentia vicariorum generalium in eccleſia cathedrali intra miſſarum ſolemnia accepit a Petro Civitatis-novæ patriarchatus Gradenſis epiſcopo, Jacobo Avenion. epiſcopo in remotis agente : Actum die Dominica, 3. menſis Octobris anni præfati. Eodem an. 17. Octob. quædam emit a Guillelmo de Tavellis. Die 25. ejuſdem menſis homagium excepit habitatorum de Thodone. An. 1314. Berengarius abbas & P. de Macherino miles regis Franciæ, ſeneſcallus Bellicadri & Nemauſi conſtituunt & creant ad annum Guillelmum Lamberti domicellum vicarium ſancti Andreæ & ab eo fidelitatis juramentum recipiunt, prima die Januarii. An. 1316. die 21. Julii Ademario de Pictavis primogenito comitis Valentinenſis & Dienſis locumque tenenti Philippi regis Franciæ, in ſeneſcallia Bellicadri & Nemauſenſi recognoſcit monaſterium ſuum, & |
Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/477
Appearance
Haec pagina emendata est
877
878
ECCLESIA AVENIONENSIS.
quidquid