Jump to content

Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/490

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

90J ECCLESIA CARP , castrum de Venasca ; quo jure varias dona— j tiones Petro abbati Sinanquæ factas confir- • mavir. ln Gallia Christiana Sammarthanorum & in catalogo jussu illustrisiimi episcopi Laurentii Butii concinnato, ubi nulla Raimbaudi fit mentio, recensentur Innocentius ad annum 1184. & Andreas ad annum 1185. De his præsijlibus nihil nobis occurrit > nec qui eos admittunt, docent ubi eorum fiat mentio. Si tamen certo constet eorum episcopatuS, duo fere eodem tempore sederunt episcopi nomine Raimbaudi, unus qui præerat anno 1176. alter qui anno 1198. & saltem usque ad annum 1208. quo ] Raimbaudus episcopus Caepentoratensis sigil- lum apposijit litteris Bermundi Carboners de Venasea, pro Sinanquensi monasterio. XLII. GAUFRIDUS II. Gausridum hunc nobis suppeditat charta Montis-majoris, qua Willelmus Arauficanus episcopus, & magister Tidisius Genuensis canonicus contra hæreticos Albigenses ab Innocentio papa III. delegatus, mandant, Vt Mon- tis-majorss abbas in realem posejlionem quarta fartis castri Beduini ( quam Tolosanus comes usurparar) inducatur… Datum apud Balneolum, pridie idus Februarii anno mccxI. præscntibus Michaele Arelatensi archiepiscopo, Bertrando Cavalicensi, Gaufrido Carpentoractensi, Raimbaldo Vasionensi, & Gaufrido Tri- castinensi episcopis. In concilio Montiliensi anno 1209. sententia lata est in Raimundum comitem Tolosanum, 2ua in primis jussus est domnum episcopum arpentoratensem restituere, tam in civitate quam extra, & de restitutione fidejussores idoneos dare. Quæ utrum de hoc episcopo sint in- telligenda, vel de antecessore ipsius, decernere non audemus. XLI II. GUILLELMUS III. Guillelmus episcopalem sedem obtinebat annis 1211. & 1212. Eum esse putamus qui prima fui nominis littera designatus scilicet G. legitur habuisse I. coadjutorem, anno 1218. quo videlicet pro vino & blado venditis recepit a R. de Agouto quinque solidorum millia, lste I. qui erat Guillelmi coadjutor, dicitur etiam simul sacrista ecclesiæ Caepentoratensis : vixque du— p bitamus eum fuisse Isuardum, de quo nunc £ agendum. XLIV. IsNARDUS. Isnardus Guillelmi coadjutor, ipsum excepit in administratione saltem an. 1224. An. 1226. ac- quisivit a quodam Raimbaudo partem quam habebat in turre veteri, versus antiquam portam. Idem Isnardus anno 1227.Cæciliæ abbatissæ de Moleges, confirmat donum Bertrandi de Misome. Denique anno 1228. approbat donationem factam Sinanquæ, a Bertrando de Venasca. XLV. BERTRANDUS. Is anno 1229. commemoratur in actis publicis ; sed anno sequenti obiit die 31. Augusti, ’NTORACTENSIS. J04 ex necrologio monasterii sancti Andreæ secus Avenionem, ubi ejus anniversarium celebratur eodem die. XLVI. GUILLELmUs IV » Guillelmus multis publicis actis innotescit, se> rc singulis quibus sedit annis. Anno enim 1233. quædam per muravit. Anno sequenti prædium acquisivit ; unde consequens est expungendum esse Petrum, qui notatur episcopus ad annum hunc. Anno 1237. quædam dat in elee- mosynam. Anno 1238. hominium recipit a Bertrando Asterii. Testis fuit pactorum matrimonii inter Raimundum Tolosæ comitem, & Sanciam siliam Raimundi Berengarii comitis Provinciæ anno 1241. de quibus in Raimundo Tolosano episcopo.Anno 1243. testis legitur in litteris Raimundi comitis Tolosani ad Tolosanum, Agennensem, & Caturcenlem episcopos, quibus, ut in hæreticos animadverterent scripsit. Anno 1245. pridie cal. Aprilis.occurrit in tabulis S. Andreæ. Anno 1246. aliis in tabulis ejus inscribitur mentio. Anno 1251.convenit ad synodum provinciæ Arelatensis sub Johanne archiepiscopo, die Martis post festum exaltationis S. Crucis. Eodem anno frater eius — sepultus est in claustro Caepentoratensis ecclesiæ, ut docet siequens epitaphium : Anno Domini Mccl.t.scilicet VI. nonas Julii obiit dominus Raimundus Beroardi miles, frater "Willelms Beroardi episcopi tunc Carpentoratensts. Anno Dom. mccxlv.scilicet nono cal. Novemb. obiit dominus Raimundus Beroardi… canonicus Carpentoratensts. Ex his didicimus cognomen Willehni episcopi fuisse Beroardi. Adhuc reperitur apud Rutilum anno 1255. nisi Forte sit alius Guillel-, mus cognominatus de Barjolis. XLVI I. GUILLELMUS V. 1 j Guillclmum de Barjolis omnes qui episcoporum Carpentoratensium nomenclaturam ediderunt, his accensent præsiilibus.Tametsi vero hallucinati sint in asiignando ejus episcepatuS tempore ( sedebat enim Guillelmus Beroardi anno I239. quo notant Guillelmumde Barjolis, ut siipra probavimus) eorum consensus in admittendo illo episcopo contemni non debet. Quid si dicamus eundem Guillelmum duplex cognomen sumsisse, Beroardi & de Barjolis ? Quidquid sit, liquido demonstravimus Guillelmum, qui anno 1251. sedebat, cognominatum fuisse Beroardi. Anno 1258. in charta ecclesiæ Carpentora— t tensis exstat Guillelmus episcopus, cui per nos liceat aptare cognomen de Bar jolis. Idem anno 1262. statuta condidit cum capitulo, de cappi$. In Gallia Christiana Fratrum Sammarthanorum legimus notari annuam ejus memoriam in necrologio v. idus Martii. XLVIII. RAIMUNDUsII. b Raimundus de Barjolis anno 1265. recepit b hominium a dominis de Venasca, paulo post 1 adeptam episcopatus possesiionem, xm. cal. 1 ’Deceat. Acctaensqut ad castrum de Vcnascase- L11 ii j