Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/646

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


Iii} ECCLESIA 1 Eo sedente Capucini recipiuntur in oppido. auod appellant Castrum-Gelosum*.Toparchiae e TErmc distractæ a Francisœ de Balaguicr episcopo restitutionem obtinuit.Anno 1652. die 4. Augusti Julioduni conseCravit oratorium Benedictinarum a Calvario dictarum, annuente capitulo Pictaviensi, sede vacante ; cum es- set hujus congregationis Calvarianæ superior. Diem clausit extremum in castro episcopali de Gans, an. 1667. die 24. Maii, indeque delatum est ejus corpus ad ecclesiam cathedralem, ubi sepultura donatur in choro. LIX. GUILLELMUS VIII. Guillelmus de Boissonade patre Antonio centurione in legione prætorianorum, toparcha d’Orty, matre Magdalena de Beaumanoir natus, ex præcentore Agennensi sit episcopus Vasatensis anno 1668. consecratur & inauguratur die 29. mensis Aprilis ejufdem anni apud Ilsiacum vicum prope Parisios in abbatia S. Mariæ ab archiepiscopo Ausciensi, affistentibus episcopis Cadurcensi & Nivernensi. Præstite- rat clientelæ sacramentum regi die 15. ejufdem mensis : exceptus est in urbe & ecclesia Vasa- tensi solito more die 26. Junii anni 1669. Hu— < jus episcopi zelus enituit in destructione syna- gogæ Calvinistarum quæ fuerat Vasati ædisi- cata. Ejus tempore moniales Ursulinæ apud Langonum ad Garumnam admissæsunt.Depu. tatus ad coetum generalem cleri Gallicani anno 1682. Parisiis obiit die 22. Septembris, scpeli- turque in celebri S. Sulpicii ecclesia. L X. JACOBUS-JoSEPHUS. Jacobus-Josephus de Gourgues Burdigalæ natus patre præside infulato senatus hujus urbis, avum habuit Marcum — Antonium de Gourgues libellorum supplicum in regia maASATENSIS. 1214 gistrum > ex quo genere in eodem senatu plurimi fuere præsides infulati, unusque curiæ princeps. Post decursum sacrorum studiorum stadium, laurea doctoris in facultate theologica Parisiensi donatus est anno 1676. mense Augusto. Ante episcopatum cum esset prior S. Caprasii apud Aginnum, fuit legatus non semel ad cleri Gallicani comitia generalia, maxime anno 1682. & biennio post designatus est episcopus Vasatensis, cujus tranquillam nactus non est possessionem, nisi anno 1693. post composita disiidia inter aulam regiam & Romanam curiam. Consecratus est eodem anno die 15. Nov. in æde sacra Societatis Jesu in vico S. Antonii, ab episcopo Vabrensi, assistentibus episcopis Briocensi & Tarbensi. Hujus præsulis liberalitati & munisicentiæ debetur domus episcopalis quæ anno 1667. conflagrarat, restauratio. Ejufdem cura & sollicitudine seminarium clericorum est erectum, cujus administratio clericis regularibus dictis Barnabitis est credita. Xenodochii rem familiarem restituit & auxit, cujus spirituali statui providit. Tanti præsulis ope vetera monasteria collabentia stant, & nova condita sunt. Utinam ipse diu stet incolumis ad suæ ecdesiæ totiusque reipublicæChristianæ commune bonum. In tabulis Silvæ-maj. memoratur Guill. A- manevus de Montlaur ep. Vasat. mortuus Iv. cal. Aug. Forte unus fuit ex tot Guillelmis episcopis jam recensitis. Intab. S. Florent ii Salmuriensis exstant litte- ræ Eugenii piipæ 111. ad R. ep. Vasat. cui mandat ut S.Fermerii monachos cogat ad obedien- tiam S.Florentii abbati exhibendam. Dat. Sutrii die xxii.Aprilis.Forte pro R. legendum F. For* tonem. ECCLESIÆ VASATENSIS ARCHIDIACONI. I. A Rguennacus & Garsias de Aguirone ar—’. ^\chidiaconi subscribunt chartæ Stephani epilcqpi pro Silva-majori, anno 1087. ante quos lubseribit Guarinus decanus. Tres archidiaconi subscribunt chartæ fundationis Fontis-Guillelmi, Stephanus de Le- bret, archidiaconus Vasatensis ow episcopussuerat, &. Forto de Pelagrua archidiaconus, & Gau- selinus archidiaconus, anno 1124. Ex his Forto fuit episcopus. II. Goscclinus nominatus in charta donationis cantariæ ecdesiæ de Villa-nova, sactæ monachis Regulensibus a Gaufredo episcopo, circa annum 1130. Forte idem est acGauselinussupra notatus qui adhuc occurrit an. 1140. sub For- tone episcopo, & anno 1145. III. Galcerandus subscripsit chartæ Fortonis, anno 1141. Sub eodem episcopo Fortis & Pontius archidiacones adhuc leguntur. I V.Lombardus intercst conceflion i ecdesiæ S. Hilarii de Soussaco, a Guillelmo — Arnaldi episcopo sactæ Silvæ-majori, anno 1163. vide ■ inter instrumenta. V.Petrus 1. de Glairet nominatur in conipo- • sitione inter Garsiam episcopum Vasatensem, & monachos de Regula, an. Domin. incarn. 1170. indict. m. VI. Vitalis, anno i 180. VII. R. 1192. VIII. B. anno 1217. occurrit in regisucuriæ Franciæ Carcassonensis, cum W. archiepiscopo Burdegalensi, G. Ausciensi, episcopis A.Agennensi, G.Convenarum, A.Lactor. C. Consora- nensi, A. Tarbiensi. IX. S.memoratur an. 1219. forte Seguinus qui legitur, anno 1232. X. w illelmus memoratur in charta Regulæ an. 1233. XI. B. de S. Johannc, anno 1266. XII. Petrus II. de Castro-viridi, vicarius generalis Bernardi du Rosier episcopi, recense- tur 1450. XIII. Philippus Ascancl, simul abbas sitncti Frcmerii, anno 1571. Xl V. G.duPtiy archidiaconus elogium funebre Arnaldi de Pontac episcopi, publici juris fecit anno 1605. Burdegalæ apud Millan- crcs. DE ABBATIIS