Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/681

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


quo Avenione degens tesiis legitur in char— / tis nonnullis tabularii AndaonensiS. XVII. Antonius, 1392. XVIII. Ay.de Navaille, 14.05. XIX. Petrus I. de Bearnio administrator perpetuus 1453.1464.1473.1474.14S2.1494. Idem est ac Petrus abbas de quo locuti sumtiS in Garcia II. episcopo. XX. ArnalduS II. de Nabalhes, 1500. XxI. Amanevus d*Albret cardinalis, 1505. & 1507. XXII. Bernardus II. de Lordat, 1516. 1522. I XXIII. Arnaldus-Guillelmus de Montpe- zat, I52f. XXIV. Jacobus Darros, 1538.1540.1546. XXV. Arnaldus III. de Foix, 1556.1565. 1576. 1591- XXVI. Arnaldus IV. de Maytie episcopus Olorensis. XXV11. Arnaldus V. de Maytie episcopus Olorensis, cujus temporibus auctoritate apo- stolica Pauli V. summi pontificis, ac decreto privati consilii Navarrensis, Regularium sancti Pauli clericorum, quos vulgo Barnabitas vocant, congregationi unitum est monasterium 1613. Transiit ex hac vita 1646. XXVIII. Carolus de Cosse, ducis de Bris- sac filius. XXIX. Petrus II. de Gaflion episc. Olo- rensis abbas erat 1647. Obiit an. 1652. XXX. Johannes Dolec episcopus Baionensis, abbatiam obtinebat 1667. 1671. 1677. Obiit anno 1681. XXXI. Antonius II. de Fenis an. 1685. XXXII. Francsscus — Carolus de Salette episc. Olorensis, abbas de Luco 12. Apr. 1688. obiit an. 1704. XXXIII. Bernardus d’Abadie d’Arboca- ve episc. Aquensis, hodiernus abbas, nominatus die 14. Augusti an. 1704.


ECCLESIA LASCURRENSIS, olim BbNEHArNBnsis. BEnEHARNUM, quod nomen est hodie provinciæ, fuit olim civitatis & urbis episcopalis. V. C. Petrus de Marea historiæ Benearncnsis 1. 1. c. XI. contendit Plinium in recensione populorum Aquitaniæ, post Bigerros, Tarbellos & CocoIates, meminisse Bearnorum seu Venar- norum ; sic enim legendum putat, non Venanorum. Contra vero Hadrianus Valesius censet nec Strabonem, nec Mesam, nec Plinium aut Ptolemæum de Benearnis locutos esse ; ita ut primus qui Benearni meminerit, sitÆthicus in Itinere a Cæsarea-Augusta Benearnum, sic : Foro Gallorum M. P. xxx. Summo pyrenao XLVI. Foro ligneo v. Aspalluca vn. Ilurone xn. Benearnum M. p. xn. Aspaluca, Hispanis Aspa, & vallis Aspalucensis, Saltui-Pyrenæo subjecta, vel ab hac urbe, vel a fluvio etiam Aspa dicto sic vocata satis notæ sunt. Iluro est Oleron. PostÆthicum veteres notitiæ lmperii Benearni meminerunt inter provinciæ Novempopulaniæ civitates duodecim, eique locum tribuunt septimum. Benarna urbs legitur apud Gregorium Tu- ronensem 1. ix. cap.7. & civitas Benarnum in pactioneGuntramni & Chilaeberti regum, apud eundem Gregorium. Benarnum occurrit in concilio Agathensi ad annum DVI. & civitas Benar- nensium in concilio Matisconensi II. an. D Lxxxv. A longo vero tempore Benearni nomen ceffit soli pago vulgo le Bearn i urbs vero pagi caput, postquam destructa fuisset a Normannis, omisse priori nomine dicta est Lascuris, & Lascurra.propter varios in loco ubi sita est amniculi & fonticulorum circuitus, quos populares appellant Las Esoourres, inquit Petrus de Marea loco jam supra laudato. Lascurram esse Benearnam veterum docet quoque Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum, ubi refellit Josephum Scaligerum, qui in notis ad Ausonium probare conatus est Ortesium in Benearni locum successisse, mutato tantum nomine. Id autem salsi convincitur, tum quod hoc oppidum sit diœcesis Aquensis, tum quod fancti Galactorii Benearnensis episcopi, seculo VI. ineunte, corpus semper apud Lasi : urram fuerit asservatum, usque ad an. 1559. quo Calvinistæ sacrum hoc pignus combusserunt ; quod innuit sedem episcopalem eo in loco ulque perseverasse. Non unicum hoc fuit Josephi Scaligeri erratum de Benearnensibus rebus disserentis : nam quod ait totam Novempopulaniam regibus Anglorum olim paruisse, præter Benearnum, quod abfelufi femperfuit imperii, semperseparatum a ditione Francorum, ac nulli ditioni subditum, præ- terquam domestici principis, omnino falsum est. Nam Benearnenses vicecomites nunquam fuerunt.sui juris, sed pro dominis agnoverunt sive Francorum sive Anglorum reges, ut gentiS utriusque historiæ docent *. Objici potest contra laudatam sententiam, ex Itinerario Antonini ab Aquis Tarbellicis Be- ncarnum usque spatium-xIx. milliarium tantum interponi, quod Lascurræ convenire non potest, quæ ab Aquis Tarbellicis distat ad minimum triginta tribus passuum millibus. Sed potuit mendum irrepere in annotandis milliaribus ; aliundeque nihil vetat dicere descriptionem Itinerarii hujus non ita esse accuratam, ut in milliarium computatione, nihil aut addendum sit aut detrahendum. De his consulendus Petrus de Marea 1.1. c. XI. Benearnum, ut est vicecomitatus « Lcgc Notitiam Galliarum Hadriani Valesti ad Vocem Sententiam tamen Scaligeri adprobarc videtur V. C. Pctnw dc Marea 1. V. bili. Bearn. c. 34. ToInfds L M m m m ij