Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/86

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


IO. ECCLESIA MIMATENSIS. 104 1466. quorum unum est datum 11. Julii, alte— 1 rum dic 6. Decembris. Hæc probant RainaL dum de Chartres minime habuisse administra- tioncm Mimatensis episcopatus anno 1444. & Guidonem eodem tempore factum esse Castrensem episcopum, ut legitur in Gallia Christiana Sammarthanorum fratrum. Quod si hx translationes decrctæ legantur in registris paparum, inde continuo non sequitur illas factas fuisse, dissidiis inter papam & concilium Basilecnse, forsitan effectum pontificiarum litterarum impedientibus. Fundavit duas capellanias beatæ MariæAnnuntiatæ in ecclesia cathcdrali.Factus demum cst archiepiscopus Damascenus, ac per ejus abdicationem electus Antonius qui sequitur. LII. Antonius. Antonius de Panusia Guidonis nepos, Mima- tensem sedem obtinuit electione capituli, Ludovico rege X I— nequicquam illam probante. Huic principi clientelæ saCramentum præstitit Silvanecti 28. Augusti 1468. Fatis functus est 18. Junii 1473. in necrologio capituli. Sub- delegatus ut judex. & conservator privilegiorum ordinis Cisterciensis legitur in tab. Bonæ- vallis diœcesis Ruthen. LIII. Petrus IV. Petrus Riarius Savonensis, ordinis Minorum, Sixti IV. papæ nepos, & cardinalis tit. sancti Sixti, patriarcha Constantinopolitanus, purpura cohonestatur 1471. sit etiam Tarvisinus præsul, & renunciatur archiepiscopus Florentinus 1473. Senogalliensi item infula, ac Mimatensi qua duobus mensibus potitus est, demum Hilpalensi, & suprema per totam Italiam a latere legatione infignitus. Hic ut de eo notat Ughellus, sicut ad omnem dignitatem, ita ad munificentiam plane regiam videbatur fuisse prognatus, qui dum florente ætate prospera uteretur fortuna, morte sublatus est Romæ an. I474. 111. non. Januarii 5 funeratus in templo sanctorum apostolorum sub mausoleo quod Sixtus tali epitaphio marmori insculpto exornavit, referturque ab Ughello in archiepiscopis Florentinis. DEO OPTIMO MAXIMO. Petro Savonenst e gente Riaria nobili, ac vetusta, ex ord. Minorum card. sancti Sixti, patriarcha Constantinopolitanoyarchiepiscopo Florentino, Perusti, ’Vmbriaque legato, Sixtus IV. pontifex max. nepoti benemerenti pofuit. Vixit annos 28. dies 6.gratialiberalitate, ac animi magnitudine instgni. Totius Italia legatione functus, moritur magno de fe in tam storenti at at e destderio relicto, quippe qui majora mente conceperat, & pollicebatur, ut ades apud apostolos miro jumptu inchoata ostendunt anno 1474. LIV. Johannes IV. Johannes a Petitde decanus Claromontensis & Johannis II. ducis Bcrbonii a consiliis, ejus- dem litteris commendatitiis ad capitulum 22. m Noster Claudius Estiennot in abbatibus Ticrncnfibus recenset J oli annem Petri, aucm dicit an. 1474. foiffc episcopum Mima- tcnCcm. Potuit noster Johaimcs cognouuuari quoque Jobanncs Petit. Martii 1474. eligitur. Anno 147$. cum Regi- naldo Borbonio archiepiscopo Narbonensi memoratur in tabulis nuptialibus dicti ducis, & Johanna— a Francia siliæ Caroli VII. regis. Vacasse sedem an. 1478. per ejus mortern legimus. Attamen cx schedis domni Jacobi Boyer adhuc Johannes an. 1479. memoratur episcopus in charta Mercoriæ. LV. JULIANUS II. Julianus Roboreus, al. *de Robore, cardinalis sancti Petri ad vincula, Savonæ natus Raphaelc Ruereo Sixti IV. pontificis fratre, & Theodora Manerola matre, frater erat Bartholomæi archiepiscopi Ferrariensis, Antiocheni patriarchæ, ac Johannis principis So- ræ, Senogalliæ, & urbis prafecti ; iste ex epss- copo Carpentoratensi inter purpuratos patres cooptatus a Sixto IV. 1471. dein episcopus Albanus, atque ex Sabino, Ostiensis, majorque pœnitentiarius evasit ; a Sixto eodem IV. Ave- nionensi ecclesiæ præsicitur, & Mimatensi donatur anno 1478. Suffraganeo in episcopatu usus est Bertrando Aldegeri Minorita præsijle Bethleemitano 1481. ut patet ex tabulis capitularibus. An. 1482. inscribitur ejus nomen cnar- tæ Mercoriæ, anno vero 1483. contulitpriora- ■ tum B. Mariæ Magdalenæ de Vercyrofis, ad præsentationem Reginaldi abbatis Casæ-Dei. Præclaris autem animi ornamentis inclytus, Avenionensi, Picena, & Bononiensi legatione functus est, atque Gallicana apud Ludovicum XI. regem ; omnium denique calculo vocum pontifex maximuS Julii II. nomine salutatus est 1503. cal. Novembris ; animo magnus, ac gestis clariflimus, quæ fusius reperies in historia pontificia : exstinctus ix. caL Martii 1513. sepultus est in Vaticano. LVI. Clemens. J Clemens de la Rouere, cognomento Grossus, cardinalis tit. S. Clementis, religione Francis- canus, filius sororis Sixti IV. prius fuit doctor aggregatus, ut aiunt, inacademia Avenionensi, poltea primicerius an. 1501. tum vicelegatus Avenionensis, per cestionem patrui Juliani provisiis de episcopatu Mimatensi menfe Octobri, anno 1483. Die 28. Junii anno 1485. clientelare sacramentum pro temporalibus bonis juravit, & 1488. per regem solutus est a juramento, quo episcopi erga cives Mimate pro consiilatu tuendo obligati erant. Allectus vero inter purpuratos principes ab eodem Julio . II. die 29. Novemb. 1503. accepto titulo ba- silicæ apostolorum, at paucis diebus supervixit, etenim Romæ 18. Aug. an. 1504. moritur, conditus in Vaticani capella Sixti quarti. Fuisse abbatem Bonæcumbæ in Ruthenis liquet ex co- dicillis vicariatus concesii Leonardo de Ruvere ejus fratri Aginnensi episcopo 1494. cujus lit- teræ apostolicæ exstant in armariis capituli. In litteris ejus vicarii generalis quibus confert curam si, ’u ecclesiam S. Petri de Grefis, datis die 3. Aprilis anno 1500. visitur ejus sigillum, in cujus area est arbor, haud dubie robur. Circa eam legitur : J’. Clementis de Rovere episcopi Mi-