ECCLESIA BITURICENSIS. 3 ineundis ; ibique. aliquandiu sedit regiarum rationum curia Parisiensis, quo tempore Lutetia ma- gnaque regni pars fuit AngIorum tyrannide gemebat Sed jam de ecdesiastico apud Bhuricenses statu agendum. Archiepiscopus Bituricensis triplicem sibi vindicat jurisoictionem : patriarchaJemseu primafialem in quatuor arcbiepiscopatus, uti Iego in patriarchio Bituricensi, Narbonensem, Auxitanum, Burdi- galensem&Tolosanum ; quibus addendus nunc Albiensis, qui nuper ex arciuepiscopatu Bituricensi distractus est certis conditionibus, quas iegesis in archiep. Albiensibus : metropolitanam in episco- patus Claromontensem, Sanstorensem, Podiensem, Lemovicensem & Tutelensem ; olim* quoque in Tolosanum. Ad eandem non ita pridem pertinebant metropolim episcopatus Albiensis & alii quinque. Sed nostris temporibus Albiensis eeclesia facta est metropolitana, cui subjectæ sunt quin- que illae sedes episcopales, uti jam diximus, quando tomo primo novæ provinciæ Albiensis scripsi- mus historiam. Tertia jurisuictio archiepiscopi Bituricensis est ordinaria episcopi in suam diœcesim. Dejurisdictlonepatriarchalimonendum, Aquitanias olimipsi subditas, maxime BurdigaIensem me- tropolim, jamdudum hoc jugum rejecisse, faventibus Clemente papa V. qui fuerat Burdigalensis ar- chiepiseopus, & AngIorum rege, in cujus ditione tunc erant Aquitaniae. Amplissima est dicecesis Bituricensis, divisa in 9. archidiaconatus, & 20. archipresbyteratus ; suoque sinu continet plebanas eeclesias circiter nongentas, ab oppido Castellionæo lngeri adjacente versus Occidentem, ad Molinas apud Boios cis Elaverim s lAllier) spatio 3 5. leucarum ad Orien- tem : & a Navis in archipresbyteratu Cantelæ verfus Gianum (Cien) cis Ljgerim versus Septemtrio- nemspatio 37. leucarum, ad Oblincum(leBlanc/ versus Meridiem. In urbe præter eeclesias parochiales plurimas, sunt quatuor abbatiæ. Quinta S. Hippolyti fœminarum cessit congregationi presbyterorum Oratorii. Septem * ecclesiarum collegiatarum quæ ibidem numeran— * tur nobilior est quævocaturiscwrtfs/epr//d, Sedi apostoIicæ immediate subjecta, de quafusius infra erit agendum. Vix ulla est dicecesis in qua plores videantur abbatiæ. De iis autem scorsim pro more jiostro dicemus. Præter prioratus quampiurimos per totam diœcesim sparsos, numerantur decem præ- ceptoriæ ordinis S. Johannis JerosoIymitani, seu equitum Melitensium, & 3 4. canonicorum secu- larium capitula. De religiosis familiis quæ totam pene repient urbem, imo & diœcesim, longum esset peneque inutiIe loqui sigiUatim. Inter sacras illas domos notatu digna est illa virginum Annuntiatarum quam fundavit B. Johanna Ludovici XI. regis filia, uxorque quondam Ludovici XII. quæ ibi Deo se consecravit. Conventus Eremitarum ord.S. Augustiui caput est monasterionim hujus instituti re- formatorum, quæ componunt provinciam dictam S. Guillelmi. In urbe sunt multæ eIegantes basilicæ, sed inter ecdesias cathedraIes paucæ admodum sunt quæ Bituricensem elegantia magnificentiaque superent. De ejus initiis loquitur Gregorius Turonicus l. I. hili. c. 29. ubipostquam narravit tempore Decii imperatoris medio 3. seculo miisos in Gallias —Gatia- num, Trophimum & alios quinque Evangelii praedicatores, subdit : De horum vero discipulis quidam b b Biturigas civitatem adgreffics, falutare omnium Christom Dominum populis nuntiavit. Ex his ergo pauci admodum credentes, clerici ordinati, ritum psallendi suscipiunt, & qualiter ecclesiam construant…….. imbuuntur….. hi vero….. Leocadium quemdam primum Galliarum fenatorem, qui de ftirpe Vettii- Epagati suit, quem Lugduno passem pro Christi nomine superius ♦ memoravimus, repererunt. Cui… *e, ille resuondit t Si domus mea quam apud Bituricam urbem habeo, huic operi digna esset, præstare non abnegarem, Illi autem audientes, pedibus ejus prostrati, oblatis trecentis aureis cum disco ar- genteo, dicunt eam huicministerio esse condignam. Tunc ille acceptis de his, tribus aureis pro benedictio- ne, clementer indulgens reliqua, cum adhuc esset in errore idololatria implicitus, Christianus factus, domum suam fecit ecclesiam. Hæc est nunc eeclesia apud Biturigas urbem prima mico opere compofita, & primi martyris Stephani reliquiis inlustrata. Hæc Gregorius ; & quidem adhuc hodie cathedraIis Biturigum ecclesid pene omnes GalIiarum pulcritudine vincit. S. Leocadii, ejusque filii S. Lusoris mortui in albis, hoc est paulo post susceptum baptisinum, corpora in ecdesia Burgidolensi condita dicuntur. Et quidem ibi visuntur in crypta subterranea duo sepuIcra vetustissima variis figuris or- nata, quorum unum e marmore, creditur esse S. Lusoris, juxta quod de ipso scripsit Greg. Turon. 1. de Gl. confessi c. 9 2. Capituli hujus templi præstantior dignitas post archiepiscopum est decanus. Archiepiscoporum hujus sedis historiam scripsit anonymus sub titulo Ratriarchii Bituricensis ; quod edidit Philippus Labbeus Bituricus e Societate Jesu tomo 11. Novæ bibliothecae p. 1. Hunc anonymum fuisse S. Sulpicii in urbe Bituricensi monachum suspicatur idem Labbeus, appellatum- que Benedictum Vemier nonnulli conjiciunt. Hunc mortuum esse Jacobo le Roy cathedram Bituric. obtinente, conjectura est : nam de hoc archiepiscopo solum ingrestum & accessiim ad su- premam hanc dignitatem refert. Anonymi lucubrationem habebat præ oculis Johannes Chenutus, Suando in chronologica historia antistitum Galliæ, nostrorum archiepiscoporum catalogum texuit. .undem laborem Claudius Robertus, & post ipsum Sammarthani fratres suiceperunt. Nos ex eorum qui nos præcesserunt laboribus, proficiemus, iisque adjiciemus. * Ex iis duas nuper exstinflas audio, Medium-monasterium, & S. Petrum puellarem. IHa seminario cestit, illa alendh sacerdotibus emeritis ac senio confeAis deputata est. Hæc porro nomina indicant has ecclefias olim suiste monasteria. b Quidam ; hic alibi a Gregorio appellatur Urfinus sciiic*t I. dc Gloria ConfcsTorum c. 80. Sed dc tempore quo Biturigas occcstit mutavit sententiam, ut mox demonstraturi sumus. Tomus II » A ij
Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/17
Appearance