ANICIUM sic dictum a Monte-Anicio, le Mont-Anis, quod nunc Podium Vellavorum * appellatur, non erat olim hujus gentis caput, aut sedes episcopi ; * Le Puy
en Velay.de eo enim loquitur Gregorius Turon, tanquam de loco a civitate Vellava distante, scilicet lib. x. hist. c. 25. Ingressus Vellavæ urbis terminos, ad locum quem Anicium vocitant accedis, & ad basilicas propinquas, &c.
Vix dubitari potest San-paulianum vicum, S. Paulien, qui distat ab Anicio duabus leucis, fuisse primum locum in quo episcopi cathedram posuerint, servatque adhuc partem antiqui decoris in ecclesia collegiata S. Georgii episcopi, cujus canonici easdem almutias purpura prætextas, habitum eundem gerunt atque canonici ecclesiæ cathedralis. Itaque San-paulianum oppidum esse Vellavam civitatem aut Vellavorum urbem in antiquis historicis & variis notitiis celebratam pene certum habemus ; idque confirmatur ex antiquis monumentis ; ibi enim reperiuntur adhuc in ipso oppido & in vicinis agris vetera numismata, & antiquæ inscriptiones, quarum aliquas exhibuit noster Mabillonius in suis Sanctorum[1] actis. Hanc urbem post translatam sedem episcopalem apud Anicium, Vetulam appellatam esse conjicimus ex his quæ leguntur seculi iv. Benedictini parte i. pag. 588. Cum igitur Aquitanici populi cum pontificibus concilium apud civitatem quæ dicitur Vetula in pago Vallavorum celebrarent, adfuit & Romanensium congregatio corpus prælibati ** Bernardi Viennensis pontificis deferens. Vetulam Vallavorum Anicium esse putat Chiffletius in historia Trenorciensi ; sed ex sequentibus apparebit Vetulam potius fuisse S. Pauliani oppidum, ubi primum erecta est sedes episcopalis, ac inde Anicium translata. Vide infra in S. Georgio episcopo. Porro nomen proprium prioris hujus civitatis apud Ptolomæum est Ruesio, & in tabula Peutingeriana, Revessio, ut probat Hadrianus Valezius in notitia Galliarum, ad vocem Vellavi. Sed more aliarum Galliæ urbium postea nomine gentis insigniri cœpit ; appellataque est civitas Vellavorum, uti legitur in notitia quæ Honorii Augusti tempore facta dicitur ; aliquando etiam Vellavi.
Ut autem de Vellavis populis quædam attingamus, libro vii. comment. Julii Cæsariis annumerantur iis qui sub Arvernorum imperio degebant ; nempe ubi scribit ad Alesiam obsidione Romana solvendam a Galliæ principibus, triginta quinque hominum millia imperata esse Arvernis, adjunctis Eleutheris, Cadurcis, Gabalis, Vellaunis, qui sub imperio Arvernorum esse consueverunt. Et quidem San-paulianum oppidum, quod olim Vellavorum caput fuisse putamus, adhuc in Arverniæ ditione remanet. Vellavia tamen provincia nunc Occitaniæ accensetur, episcopusque Aniciensis in Occitaniæ comitiis sedet, eisque interest nomine urbis legatus.
Vellavorum tractus, vulgo le Vellay, quem mediæ ætatis scriptores Vallagiam appellarunt, tam in longum quam in latum ad 14. leucas protenditur figura pene rotunda. Medium secat Ligeris fluvius ; alluuntque fluvioli Lignonius & Borna. Vellavi habent ab Oriente Vivarienses, ab Austro Gabalos, ab Occasu Arvernos, & ab Aquilone Segusianos.
Caput Vellavorum Anicium, nunc vocatur Podium ; quæ vox antiquis Gallis montem significabat, vulgo le Puech, le Pui, le Puy. Hoc nomen habere cœperat ætate Rigordi duodecimo seculo desinente ; sic enim loquitur in gestis Philippi Augusti ad an. 1183. Durando Dominus dicitur apparuisse in civitate Aniciensi quæ vulgo nunc Podium dicitur. Hæc urbs imposita est celso monti, qui est jugum unum Cebennicorum montium, a Rhodano usque ad Garumnam per Helvios, Vellavos, Arvernosque protensorum. Distat a fluvio Ligeri uno circiter milliari. Radices montis & mœnia duo fluvioli alluunt, Borna ** la Borne,
le Dolézon. & Dolezotus. Urbs, si exceperis Tolosam, cujus parlamento subjacet, ceteras Occitaniæ urbes amplitudine superat.
Anicii jus dicunt curia præsidialis, prætor seu baillivus qui suos habet assessores, curia quam communem vocant, ex judicibus regiis & episcopalibus constans. Est præterea jurisdictio sex consulum qui purpura decorantur. Hoc in ea urbe notatu dignum minime prætereundum est, quod ab hæreticorum Calvinianorum qui Galliam totam infecerunt, labe semper fuerit illæsa : ita ut nulla unquam familia hujusmodi heterodoxorum in urbe fuerit admissa. Sæpius etiam ab hæreticis tentata & oppugnata, semper invicta remansit, uti legitur in inscriptione ecclesiæ cathedralis columnæ affixa ː
Civitas haæc non vincitur,
Nec vincetur, sic legitur ;
Per Mariam protegitur,
Hæc privilegiata.
Ecclesia cathedralis, quæ Dei-param virginem patronam habet, in superiore parte urbis eminet ; cujus ædificia in colle declivi ad Meridiem, quasi multiplici contabulatione in modum amphitheatri disposita, uno prospectu pene omnia videre licet. Olim circa majorem hanc ecelesiam visebantur in
- ↑ Scilicet in appendice ad partem i. sec. iv. act. SS. ord. Bened. 758. Unicam ex iis proferimus repertam in antiqua via quæ ex oppido S. Pauliani Gergobiam ducit : CAES. PRINCEPS JUVENT. VIAS ET PONTES VETUSTAT. CONLAPSAS RESTITUI. F.