rigas translatus. Habes has litteras apud Mabill. lib. 6. Diplom. n. 107. p. 546. & Annal. i. 37. ad an. 877. n. 98. Guido obiit nono cal. Aug. ex necrologio ; & quidem in Etruria, ut aiunt, cum Romam pergeret.
NorbertusDe Poitiers Bernardi Arvernorum comitis necnon Cabilonensis & Matisconensis filius erat ex Ermengarde. Bernardi autem pater, Norberti avus, erat alter Bernardus comes Pictaviensis, cujus frater Ranulfus I. fuit comes Pict. & dux Aquitaniæ. De hac vero genealogia consule Baluzium hist. domus Arv. I. i. c. i. Norbertus fuit ep. Aniciensis circa an. 880.880 Dicitur transtulisse reliquias S. Georgii episcopi ex urbe & ecclesia S. Pauliani, Anicium ; cujus translationis causam ita refert Mabillonius sec. iv. Benedictino, parte i. p. 759. Is (Norbertus) cum æmulum haberet Vitalem abbatem, vicecomitis Podomniacensis, Polignac, fratrem, qui a nonnullis episcopus electus fuerat, multaque ob id incommoda ab eodem vicecomite sustineret, hanc tandem cum eo concordiam iniit ut pro reformatione pacis, Vetulam civitatem, quæ modo dicitur S. Paulianus, vicecomiti largiretur. Placuit utrique parti, ea tamen conditione vel pacto ut primitus sanctorum corpora Georgii et Marcellini de civitate Vetula afferrentur : & ita locus iste sancti Pauliani in possessionem vicecomitis commigraret. Præfixa est certa dies, in qua sanctorum corpora tollerentur, atque ita constitutum est, ut beatus Georgius, qui primus fuit pontifex & apostolus Vallavorum, sedi propriæ redderetur, id est loco ubi tunc sedes episcopalis obtinebat. Meminit etiam vetus prosa in die festo S. Georgii a canonicis Aniciensis ecclesiæ olim cani solita :
Demum pace confirmata,
Urbs Vetula sibi data
Fuit, & tunc quoque facta
Translatio S. Georgii,
Ab urbe prænominata.
Utrumque hoc testimonium vidit retulitque Guillelmus de Chalanconio Aniciensis episcopus in instrumento abs se condito an. m. cccc. xxviii. de apertione tumuli S. Georgii, quam fecit rogatu canonicorum ecclesiæ collegialis S. Georgii Aniciensis ; in eo siquidem instrumento integram refert historiam prædictæ translationis S. Georgii. Hæc Mabillonius.
Adalardus præerat anno 919. ex testamento Hervei Æduensis episcopi, quo quædam legat ecclesiæ S. Nazarii apud Æduos an. 919. jam designato : etenim huic chartæ subscripsit noster Adalardus episcopus, ut videre est Spicilegii tom. viii. & tom. iii.p. 151.
C. ii. col. 221. Annal. Mabill. ad annum 919. n. 32. Obtinuit præceptum a Rodulfo rege ; quod consule inter instrumenta. In bibliotheca ecclesiæ Aniciensis exstat liber de synodis universalibus, & summorum pontificum decretis, in cujus priori folio legitur : liber oblatus ad altare S. Mariæ Aniciensis ecclesiæ, dono Adalardi ejusdem Sedis episc. Nunc est in bibliotheca regia apud Parisios.
Post Adalardum locandus videtur Hector episcopus, ex charta quadam Blismodis edita a Mabillonio ad calcem tomi iv. Annalium, p. 695. ubi quandam donationem factam dicit pro remedio animæ suæ... & pro animabus Adelardi, & Hectoris, et Gotiscalci pontificum... Data mense Martio, regnante Rodulfo rege anno sexto, hoc est anno Christi 928928. Tempore quo charta hæc confecta est, Gothescalcus jam erat episcopus ; unde consequens est Hectorem non vixisse ultra annum 928. aliumque esse ab Hectore decano S. Juliani Brivatensis commemorato in charta fundationis Cantogili facta an. i. regni Ludovici Ultra-marini seu Christi 936. quæ legitur in appendice t. 3. Annal. Mabill. p. 707. Ceterum nobile erat genus Hectoris, quippe qui filius foret Engelberti fratris Sebonis Viennensis archiepiscopi, qui parentes habebant Berlionem & Hermengardim. Berlio vicecomes Arelatensis filius erat Theutbaldi comitis Arelatensis, ex uxore Bertha, quam Lotharius Austrasiæ rex genuerat ex Waldrada famosissima femina. Vide in Sebone Viennensi archiepisc. & consule Baluz. in hist. Arvern. p. 255. & in probat. p. 479.
Gotescalcus ex monacho S. Theofredi, ut ait Mabill. in observationibus ad vitam S. Theofredi sec. 3. Bened. i. parte p. 476. & seq. subscripsit litteris fundationis Cantogilensis ** Chanteuge. monasterii nunc diœcesis S. Flori, quod a Casæ-Dei cœnobio modo pendet. Hanc autem fundationem factam fuisse anno 936.936. jam monuimus. Memoratur an. 941., quo videlicet comes Arverniæ quædam confirmat eidem monasterio ad deprecationem Henrici Lingon. & Gotescalchi Aniciensis præsulis, ex ipsis tabulis apud Justell. in probat. hist. gentis Arvernæ. Idem episcopus S. Theofredi videns monasterium, cujus alumnus fuisse creditur, rectorum incuria ad summam inopiam redactum, quæ religionem omnem in eo exstinxerat, cœpit curare ut direptæ cupiditate secularium facultates monasterio restituerentur ; addiditque prædia quædam ea conditione ut ad singulas horas canonici officii duo psalmi pro ipso, ipsiusque successoribus cantarentur, exceptis diebus festis. Tum ex Auriliacensi S. Geraldi monasterio Arnulfum abbatem accersivit, ut ipsi monasterium commendaret reformandum in monastica disciplina secundum S. Benedicti regulam ; quod factum est cum consensuVide l. de re Diplom. p. 169. Guillelmi marchionis, anno Ludovici regis secundo, seu Christi 938.
Gotescalcus orationis gratia in Hispaniam profectus est, & ad extremos Galiciæ fines pervenit, S. Jacobi suffragia imploraturus. In hac autem peregrinatione ad Hildense monasterium in finibus Pampeloniæ divertit, rogavitque pium hujus loci abbatem Gomesanum nomine, ut sibi conscriberet librum S. Hildefonsi de perpetua B. Mariæ virginitate, quem secum tulit ut tanto thesauro ecclesiam suam sanctæ Mariæ patrocinio nobilem ditaret. Id factum mense Januario, currente feliciter æra d. cccc. lxxxix.