IIOO ECCLESIA Sj quissima. Ceteram exstat in tabulario Angeriacensi. diploma Philippi regis ejusilem anni 1084. quo institutio monachorum in præfata S. Luciani ec- clesia confirmatur. Neque vero hæc unica fuit ec- clesia Angeriacensi monasterio propter abbatem c. xvn. ^lum Odonem subjecta ; nam & Tauniacensis col. 4.70. quæ canonicorum erat, eidem subdita fuit anno 1090. & Fulco Engolisin. comes cognomento Sector-ferri, monasterium S. Eparchii Odoni abbati gubernandum tradidit ; quibus adde Bassa- cum, Valles S. Stephani, & Blasii-montis cœnobium. Cum autem Guillemo VII. Aquitaniæ duci furet carissimus, ei posito in extremis adfuit, ac sacramenta ministravit. Denique post multos in favorem monastici ordinis susceptos labores, plenus dierum Odo noster ad æternam requiem transiit xi. cal. Septemb. an. 109 1. ex tabul. An- geriac. & ex chronico Maxentiano. Videsis ejus epitaphium auctore BaIdrico, apud Mabillonium tom. v. Annal. Bened. pag. 283. XV. AnscuIfusseu Ausculfusvel Aisseocius, quo nomine appellatur in concordia quam fecit an. 109 6. cum Gaufrido abbate S. Leodegarii de E- broiio pro ecclesia Carentiniaci, ex priore mona- sterii sub Odone abbate, eidem successit ex chro- nico Malleacensi. Hoc ipso anno Anseulfus pa- cisciturcum Petro abbate Carrofensi, super eccle- sia de Varezia. Idem anno 1099. ecdesiam beati Petri de Mastacio accepit a Ramnulfo epise. San- c. n. col. tonensi. Circa id temporis Urbanus II. papa An- * i’sculfo Angeliacensi abbati confirmat ecdesiæ Bu- riacensis donationem a Widone Belvacensi episcopo factam monasterio Angeriacensi, quod per nosenetipsos, inquit summus pontifex, visitare me- ruimus. Ad Odonem vero simul & ad Ansculfum spectat quod in Angeriacensi chartulario legitur : Aimericus Bechet ecclesiam S Mariæ de Genua- ♦ N.Dame lito*, S Petro Cluniacenfis cænolui largitus est ; noiinld’qU0 defuncto, filius ejus Aimericus hanc eleemose- nam aostulit ; verum pro ablatione ista, salinam quandam coenobii supra dicti monachis restituit. Postea vero idem Aimericus supra dectam ecclesiam S. Johanni & dom. Odoni abbati, ceterisque mo- nachis, dom. Ramnuifi Santonensis episcopi conces- sione donavit, Raimundo de Cumbis & Gaufredo de Murone testibus. Quod factum subinde Clunia- censes calumniati sunt : sed postremo CC.solidornm acceptione, quos illis domnus Anseulfus abbas do- navit, calumnia cuncta sopita efl. S. Aimerici Bechet. Legitur etiam ibidem, quod Ademarus epi- scopus Engolifmensis resignaverit abbatiam sancti Eparchii iu manu Ansculfi, qui præsentibus epi— j scopo & canonicis Hugonem Angeriacensem mo— J nachum in monasterio S. Eparchii abbatem or- dinavit. Denique Anseulfus concordiam iniit cum Gofrido abbate S. Leodegarii de Ebrolio, pro quodam molendino apud Esuendam. Actum anno ab Incarnat. Dom. t toti, tempore D. Paschasii apostolici, regnante Philippo rege Franciæ, Willeb mo duce Aquitaniæ, Ramnulfo episcopo urbis Santonica, Burdegala viduata pascore, Amato archi- episcopo obeunte. Mortuus est abbas noster anno seq ut patet ex charta de succestbris electione, apud Bestium pag. 425. VNTONENSIS. 1101 A XVI. Ainricus seu Henricus, fecundus post Odonem, ex chronico Malleac. religione insigni- tus, ex charta mox laudata, ubi dicitur comitis supplicatione & spontanea monachorum S. Johannis electione sublimatus in paterna sede anno 11OJ. in chartulario Angeriacensi anno tantum 1104. memoratur electus, pro vario scilicet computandi modo. Subscripsit anno 1105. chartæ Hugonis Pidav. de Leriniaco pro cœnobio S. Maxentii. Laudatur C. xxiv. & in chronico Besuensi inter episcopos & abbates, * ***’ qui Pasehalem papam, cum invisit monastcrium Besuense, comitabantur anno 1107. Testis etiam est an. 1117. in charta Geraidi Engolisin. episc. B pro Cluniaco. Gaufridus autem abbas Vindoci- nensis epist. 1.1. 4. ad Hugonem Cluniacensem, graviter invehitur iu abbatem Hainricum, cujus etiam meminit epist. 3.4. & 5. Y vonis quoque Camotensis epistola 233. de investitura ecdesia- rum a farcis ad eundem dirigitur. Vixit ad annum 1131. ejusque obitus notatur in necrologio An- geriac. VI. idus Jan. qua die in libro anniversario- rum SaIviniaci, scripto an. 1453* legitur : VI. idus Januarii officium fiat plenum pro D. Hcinrico quondam abb. S. Johan. Angeliacensis, qui opo- ratoria adquifivit, quæ sunt ante portam ecclesiæ & sepinapintet seplit ad refectionem fratrum de * conventu. XVII. Hugo de Pontibus ad abbatiæ gubema- culum admotus est an. 11 3 1. ut indicat Ange- riacensis tabuIa, quam inter instrumenta edidimus, c. xv Eo sedente Ludovicus VII. rex Franc. ad petitio— 469. nem Alienoris collateralis suæ, prædia quæcum- que a majoribus suis regibus, & ducibus Aqui- taniæ concessa monasterio, libere possidenda dimi- sit, litteris datis Burdigalæ an. 113 6. ex Bestio fol. 48 1. Mortuus est hoc anno vel sequenti. XV11I. Gaufridus III. chartæ Angeriacensi anni R 1137. inscribitur ; vide instrumenta nostra, & Choppsci.t Bestium pag. 472. Hic tamen semel Gregorius J nominatur ; necnon in charta sequenti eundem an— coi. 470. num praeferente, ubi prior antea dicitur exstitisse ; at vitiolæ sunt notæ chronicæ, neque enim tunc Honorius II. papa vivebat. Duplici autem voca- bulo potuit appelIari hic abbas, scilicet Gofridus & Gregorius ; & certe Gregorius notatur in no* crol. Silvæ-maj. xvI. cal. ApriIis. XIX. Petrus I. cognomento venerabilis anno f0m t 1150. concordiam fecit cum magistro Templa— rvr. Caii. riorum, in capitulo Angeriac. ubi erant circiter centum monactii. Anno sequenti iv. nonas Febr. sigillum suum apposuit litteris Gofredi Burdigal. , archiep. iu favorem Gaudini abb. Malleac. deni- " que bullam accepit ab Anastasio papa IV. anno 11 54. In Angeriacensi necrol. notatur vm. caL Jan. & IV. idus Apr. depositio domni Petri ab- batis ; in necrol. vero Silvæ-maj. IV. idus Sept. Verum cum plurimi fuerint abbates Angeriacenses hujus nominis, de quo hic agatur nos fugit. XX. Johannes 1.1170. ex fide Sammarthano- rum. Fortasse is est Johannes abbas de S. Johanne qui memoratur in necrol. S. Leonardi Nobiliac. dioec. Lemov. vi. cal. Febr. XXI. Petrus II. eodem anno 1170. interfuit dcdicationi basilicæ S. Amantii de Buxia. Memo- Aaaa iij
Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/572
Appearance