iB8 ECCLESIA P EPISCOPI PI I. S. HILARIUS. ANN ! T TMARIUS ecdesiæ fidus splendidissimum, in CHRISTI A JL Aquitania Galliarum provincia, quæ ceteras urbanitate superat, Ammiano Maroeliino teste, ortus est, & quidem Pictavis, ut docet Hieronymus r/s. 8. præsat. in lib. 2. comm. iu epist. ad Galatas, con- JTJ’a. sentitque Venantius Fortunatus, qui etiam asserit Car », e t. jnter Gallicanas familias Hilarii genus nobilitatis gloria conspicuum fuisse ; utrum vero ex christianis parentibus ortum duxerit disputatur ; & quidem in exordio librorum de Trinitate docere videtur se in ætate provecta per sacrarum Scripturarum lectio- nem ad christianæ religionis cognitionempervenis se. Aliter quidem sentit noster D. Petrus Coustant, qui vitam & seripta sancti doctoris egregie illustra- vit.Sed Hilarium ex philosopho, doctoque gentili factum esse christianum credimus, eaque sententia’ melius convenit cum iis quæ de se ipse scripsit, aut alii, Hieronymus videlicet, Augustinus, ipseque Fortunatus. Hilarium ante episcopatum uxorem duxisse, ex eaque filiam fuseepisse inconfessi) est apud omnes ; viventeque adhuc uxore, concordante populi voce, t— r.a.4. aut potius Dei Spiritu proclamante, vir olim mysteriis deputatus, aliquandosacris altaribussacerdos elec- tus est, inquit Fortunatus. Quo anno sumserit epi- 355. scopatum, incertum est. Id factum an. 3 5 5. vo- Iunt plurimi, quod tamen citius contigisse probari potest ex fama & auctoritate quam jam in episco- 356. patu comparaverat S. Hilarius an. 3 5 6. quo habi- tum est concilium Biterrense. Hilarium episcopali dignitate omatum, ab uxo- re non abstinuisse contendunt heterodoxi, sed unde probanti Certe Siricius papa, Ambrosius, Hieronymus, Epiphanius, &c.diserte docent, nonso- lum episcopos, sed etiam alios clericos, aut virgi- nes fuisse aut continentes ; quod maxime de Galli- canis eeclesiis intelligendujn passim probatur ex Gregorio Turonico. Sed huic opinioni commen- titiæ expugnandæ non immorandum, maxime cum sanctus Hilarius quanti faceret continentiam & virginitatem futis ostenderit, quando Abræ filiæ dis luasit nuptias. Itaque ad reliqua sancti Hilarii gesta prosequenda redeamus.. Ad conciliabulum Biterrense tractus magnus do-J ctor, in exsilium ejicitur artibus Saturnini Arelat. episcopi, necnon Uriacii & Valentis, deportatus- que est in Phrygiam cum Rodanio Tolosatum epiT lcopo. In hoc autem exsilio scripsit libros de Tri- nitate, maxime pro suis Gallis, ne veritas cum ve- ritatis præconibus cxsularet. Item librum de spno- dis, ut Gallicanis episcopis, qui adeumscripserant, responderet. Ad exsilii sui solatium quoque librum Job exposuit & enarravit, ut ex ipsius meditatione constantiam hauriret ac patientiam. Et quidem hac virtute indiguit, cum non solum ab Arianis, sed etiam ab orthodoxis multa sit perpestus ; nempe Tornus II. ICTAVIENSIS. 113$ CTAV1ENSES. cum libro suo de lynodis Orientales & Ocdden* — tales ad pacem compeliasset, depulsis mutuis suspi— CHRISTI cionibus, quæ ineundæ concordiæ obstabant, non* nullorum episcoporum catholicorum, imprimis Luciferi Calaritani offensam incurrit, quasi Orien- tales qui homœusion, dissimulato vel etiam rejecto homousio, defendebant, pro catholicis haberet, ut eorum gratiam aucuparetur. Quapropter libri hu- jus apologiam seripsit lnterea indicto apud SeIeuciam concilio, Hilarius, qui jam quartum exsilii annum agebat in Phrygia, inter ceteros episcopos, per vicarium & præsidem data evectionis copia, lynodo interesse cogitur an. 3 5 9. ut habet Sulpicius. Attamen cum 339. alii Occidentales episeopi qui cum Hilario exsula- bant, inter qtios erat S. Eusebius Vercellensis, ad eandem lynodum minime accesserint, non abs re ’est credere Basilium Ancyranum episcopum, & alios homœusii defensores, qui S. Hilarium a sua sententia parum alienum existimabant, (nam Hilarius Basilium nuperrime laudarat in suo libro de ly- nodis,) egisse apud Imperatorem, ut Hilarius Se- leuciæ adedet. Forte etiam S. Eusebius Vercellen- sis & Lucifer Calaritanus Hilarii in exsilio socii, adesse recusarant, ne heterodoxoruin societate pol- luerentur. Porro quamvis Seleucianum concilium conflaret maxime ex Arianis & Anomæis.aut Semi- Arianis, in eo tamen nihil rectæ fidei contrarium definitum est ; quod Hilarii præsentiætribuendum maxime videtur. Certe S. Athanasius lib. de fyno- „ dis cum Seleucianis patribus velut cum fratribus agendum censuit ; & Sulpicius Seleucianum concilium catholicum appellat. Seleucia Conslantinopolim venit Hilarius, ubi vidit Ariminensis concilii legatos, Ursacium, Valentem & alios Anomæis se se adjungere ; quod indigne ferentes Orientales Hilarium adierunt, ac per eum Gallos sibi conciliare conati sunt, ad GaI- Iiæ episcopos scribentes, ut eos ab Ursacii & alio- rum Anomæorum societate deterrerent.His & aliis Hilarii litteris moniti Galliæ antistitcs, Parisiis concilium celebrarunt an. 3 60. in quo secundum Hi* 3 60. larii, quemsuum fratrem appellant, professionem, abrogarunt Ariminensis concilii decreta ; lcgatos* que ab eo miflos, Ursacium, Valentem, &c. tan- quam fraudis totius architectos damnant, & com- munionis suæ exsortes denuntiant. Quamquam au- tem Orientales laudent, quod homœulion tuean- tur, monent tamen eos ut homousion quoque de- fendant. Eodem fere tempore quo Parisiis habita est sp- nodus, Orientales episcopi Constantinopolimconvenerunt ; qua in fynodo Anomæi Ariminensium legatorum societate roborati, eos oppresserunt, & ad confessioncm concilii Ariminensis recipiendam coegerunt ; qui nihilominus depolitione mox mut ctati, in exsilium missi sunt. In hoc summo fidei periculo, Hilarius dato libello petiit ab Imperato* Dddd
Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/592
Appearance