Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/673

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ijoo ECCLESIA PI nitur, ut omnino caveatur ne ultra centenarium nu— l merum congregatio illa (S. Crucis) per cujuscumque petitionem multiplicetur. Altero autem : ut omnino provideatur, ne clericorum numerus plusquam xxx, augeatur, & ipsi per omnia ad dictam congregationem S. Crucis honeste & peesecte obedientesstnt ai- que subjecti. ABBATISSARUM CATALOGUS. I. A Gnes soror Radegundis ab ea praeficitur EX. abbatissa sanctæ Crucis Pictaviensis, quod docet memorata epistola ubi Radegundis ait : Quoniam olim vinclis ldicalibus absoluta, divina providente & inspirante clementia, ad religjudis I normam visa sum voluntarie duco Christo transtata, instituente atque remunerante præcellentissimo Domino rege Clotario, monasterium puellarum Pictava urbe constitui : conditumque quantum mihi munificentia regalis est largita, facta donatione dotavi. Insuper Congregationi per me Christo præstante col- lectæ regulam, sub qua S.Cæfaria degit, quamsol- licitudo B. Cæsarii antistitis Arelatensa ex institu- tione sanctorum patrum convenienter collegit, adsci- vi. Cui consentientibus beatissimis & hujus civitatis, & reliquis pontificibus, electione etiam nostræ con- gregationis, domnam & sororem meam Agnetem quam ab ineunte ætate loco filiæ colui & eduxi, ab- batissiam institui, ac me post Deum ejus ordinationi regulariter obedituram commisu Infra dicit eam a beatissimo Germano Parisiensi episcopo consecra- tam fuisse ; præcipitque post ejus excestum in locum illius abbatissam ex eadem congregatione de- ligi, & advocatos tutoresque monasterii sui cognominat beatos conselsores Hilarium & Martinum. Agnes abbatissa crebro celebratur iu carminibus • aL 8. Fortunati, maxime lib. vm. Carm. 4. * & lib. II. Carm. 2. Ipsius autemfestum annotatur die 1 3. Maii in calend. MS. monasterii. Quia vero non defuere qui crederent ipsam Radegundem abbatis— r sam fuisse, refutandi sunt ex ipsamet illius vita, ubi sic loquitur Fortunatus : Carpentarii cujuselam uxor dum plurimis diebus energumeno torqueretur, venerabilis ejus abbatissia joculariter dixit adson- ctam : crede mater excommunico te, st intra hoc tri- duum mulier hæc ab hoste purgata non redditur. Sed & Baudonivia monialis in altera ejusilem vitæ parte, de S. Radegunde ejusque monasterio sic lo- quitur : Quo electa abbatissia etiam constituta, tam Je quam sua omnia ejus tradidit subdita potestati, & ex proprio jure nihil sibi reservans, ut curreret expedita post Christi vestigia. II. LeuboverarfuperstiteRadegunde, Agneti suc— p cessit ex Mabill. Annal. t. 1. pag. 199. An. 589. post transitum B. Radegundis orta est controversia, cujus auctor fuit Chrodieldis Chariberti regis filia, quæ monasticum regimen ambiens, & adver- fus abbatistæ hujus imperium superbia elata, cum Basina consobrina, Chilperici filia, & aliis puellis quadraginta, primum e cœnobio discessit, collecta inanu latellitum qui omnia diripuerunt, & Leu- boveram inde per vim abstraxerunt ; quamobrem spnodus Pictavis congregata, diseussis abbatilsæ hujus cum Chrodieldi dissidiis, Leuboveram in pristinum gradum restituit, dc quibus plura in CTAVIENSIS. 1301 L histor. Gregorii legere cst lib. 9. c. 3 9 • & seq. ac præsertim lib. x. hili. cap. 19. terminata autem videtur hæc contentio sub annum 590. Vide in Meroveo Pictav. episcopo. III. Justina Leuboveram excepit fecundum Ma- billonium tom. 1. Annal. Bened. pag. 199. Et hanc quidem asserit temporibus rixarum officio præpositæ perfunctam fuisse. IV. Didimia seu Didima circa hæc tempora præfuit : sic enim Baudonivia, quæ alteram par- tem vitæS. Radegundis exaravit, ipsam compellat in prologo : Dominabus sanctis meritorum gratia decoratis Dedimiæ abbatissee vel omni congregationi t gloriasce dominæ Radegundis, Baudonivia humilis omnium. Injungitis mihi opus agere non minus im~ possebile, quam stt digito coelum tangere, &c. At vero Baudonivia in ipso S. Radegundis sinu fuerat innutrita ; sic enim loquitur : Cum stm igitur minima omnium minimarum, quam ab ipsa cunabulis ante sua vestigia peculiarem vernulam familiariter enutrivit. V. Gerberga a seu Gerberta Iegitur abbatissa in a chartis annorum 8 14. 817. 826. & 840. quo anno Pipinus rex Aquitaniæ iu hoc parthenone sepultus est. Sub ista vero tempora Ludovicus hn- perator de pueIlari S. Crucis monasterio fieri præ- cepit capitulare, quod ab omnibus observandum * filio suo Plpino commendavit. Vide Mabill. tom. 2. AnnaI. Bened. pag. 476. Hinc est fortasse quod monastcrium Pictav. S. Radegundis, al. S. Crucis referatur inter illa 2 6. quæ Astronomus dicit a Ludovico Pio vel restaurata, vel ex integro condita. Enumeratur autem anno 817. abbatia S. Crucis puellarum in Aquitania interas quæ nec dona, nec militiam dare debent, sed soIas orationes. Vide Bestium iu hist. regum Aquit pag. 21. VI. Rotrudis, fiIia Caroli Calvi imperatoris, par- thenonis alumna, eligitur abbatissa circa an. 876. non tamen unanimi consensu, nonnuIlis fororum aliam, forte Odilam, praeferentibus. Cum vero ’hujus eIectionis occasione turbæ exortæ essent, scripsit Carolus imperator, eIectæpater, ad Frotha- rium BurdigaL archiep. ut ad monasterium acce- deret ; ac si Rotrudem electam a meliori parte con- gregationis, & sifortasse minori, intelligeret, hæc abbatissa institueretur ; si vero omnis congregatio eam abjiceret, alia eligeretur, ex Flodoardo lib. 3. cap. 27. Prævaluit tandem Rotrudis electio, ad quam scripsit Hincmarus Rem. Vide Flod. loco laudato, & cap. 21. VII. Ava, cui consirmat libertates abbatiæ S. Crucis Ludovicus II. Balbus dictus, diplomate quod habes in appendice, dato Turonis anno regni C.xu. col. suiprimo, videMabill.tom. 3.’Annal.pag.212. VIII. Adalgana, ah Adalgardis præerat anno VI. CarIomanni regis, hoc est 884. ut patet ex regio ipsius diplomate quo monasterium S. Crucis in suam recipit protectionem, eique factas dona- tiones confumat. Vide Bessium hist. regum Aquit. pag. 40. a D. Rapaillon canonicus S. Hilarii, unam flatuit Gerber- gam an. 750. regnante Pipino rege ; unamque itidem Her- mengardem anno 774.. At vero quantum ad primam. eadem esse videtur ac nostra Gerberga tempore Pirini Aquitanorum regis, non Pipini patris Caroli magni. Hermengardis vero non alia videtur ab Hermengana seu Hermcngarde, de qua paulo post.