Jump to content

Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/705

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

1364 ECCLESIA MALLEACENSIS. 1365 Hæc desumsimus ex Petro monacho Malliacensi lib. de Antiq. & commut. Malleac. cujus opus manu exaratum iu bibliotheca Puteana, edidit Labb. tom. 2. biblioth. pag. 222. Pauca ex eadem com- mentadone nostri Sammarthani suæ GaUiæ Christianæ inseruerunt tom. iv. pag. 594. quæ quantum ad sensum eadem fere sunt cum iis quæ apud Labbeum legimus ; at in verbis tantisper discrepant. An Labbeus aliqua sua sponte immutavit in edenda Petri narratione, quemadmodum fecit in editione chronici S. Maxentii, quod vulgo Malleacense appellatur, de quo ita Labbeus in sua praefatione : Descripfimus refectis inutilibus ex decumano codice membraneo MS. Hanc celeberrimam abbatiam episeopalem fecit sedem Johannes papa XXII. Sed antequam dc hac mutatione dicamus, præmitti debet Maileaccnsium abbatum catalogus. Abbatum serIES. PRimus abbas videtur statuendus Gausbertus simul ahbas S. Juliani Turonensis, & Burgo- liensis ; quippe qui jubente Emma comitissa, sua con (anguinea, curam habuit recens constructi monasterii, & ad iiIud incolendum tredecim e suis monachos adduxit, unumque ex iis priorem con- stituit, tituium abbatis haud dubie sibi retinens. Sane Petms Malliacensis eum appellat Burgulien- sem abbatem ; cui monasterio nuper constructo, uti MalIeacensi, ab Emma præfectus fuerat. II. Theodesuuis qui prior seu præpositus fuerat sub Gausberto, expulsiis fuit a Guillelmo co- mite cum ceteris monachis Turonensibus, propter odium Emmæ uxoris, quæ eos accersiverat ; sed GuilleImo quarto imperante, hi monachi revocati sunt, imprimis vero Theodelinus. Hic erat gene- re Hebraeus, natione Gallus, inquit Petrus jam laudatus a nobis, qui ejus prudentiam aliasque virtutes commendat. Iram Gausberti abbatis sui mira elisit retuditque patientia, nempe accusabatur ab æmulis, quod ambitionis causa liberalem se præ- beret, ac optimatum, imprimis Guillelmi ducis Aquitaniæ & Pictonum comitis gratiam aucupare- tur, quasi præpositura non contentus, abbatis dig- nitatem ambiret. Mortuo Gausberto, Duci placuit ut Theodelinus abbas sieret. Itaque accepto prius monachorum S. Juliani consensu, abbas præfici- tur, & ab episcopo benedicitur. Quomodo susceptum officium gesserit, remque familiarem auxerit, narrat Petrus monachus toto libro secundo de cœnobio Malleacensi. Primus erat a consiliis Ducis, qui ei dedit suum castrum & omnem infulam Malleacensem. Itaque prudens abbas in ipsum castrum transferendum esse monasteriuni censuit, relicto priori loco *, quod intra 4. annorum spatium perfecit.Sacrum locum Romanus pontifex priviIegio donavit, quo monasterii possessiones pridie* a ? * re^nsentur & afferuntur. An. 1030.* GuilleImus Febr. dux ætatis suæ 61.* vita defunctus est ; quem * « w. 7 r. Thcodclinus abbas in daustro sepelivit honorifice, j Duci superfuit per annos quindecim, obiitque ca- lendis Januarii an. 1045. apud Burguliense mo- nasterium sanctis mysteriis initiatus. III. Theodelino successit vir mansuetissimuS & ferus moB. bumilis nomine Humbertus, qui Malliaccnse cœnobium quindecim annis rexissedicitur, atque patientiae & longanimitatis suæclarissimum siliis fuiS specimen reliquisse, ac demum an. M. LX. vivendi nnem secifle. IV. In ejus Jocum assemtus est Goderannus, qui inter monachos Herimari abbatis S. Remigii apud RemoS reccnsituS, relicto S. Remigii monasterio, arctioris disciplinæ gratia Cluniacum demigravit ; ubi dum esset capellanus S. Hugonis, tesiis fuit miraculi relati in bibi. Cluniac. fol. 1642. De A in meritorum titulis & prærogativa scientiæ Mal- liacensa abbas, demum Santonensis ecclesiæ adeptus est dignitatem, scilicet episcopalem, ut tradit Hil- debertus in libeHo de vita S. Hugonis abbatis Clu- niacensis. Hunc necessario, ut multis visum est, Malliacensi monasterio subrogatum fuisse asserit Petrus MalIiacensis monachus, qui duos libros de constructione & mutatione ejusilem cœnobii com- posuit, Goderanni jusse, eique nuncupavit ; cum ille necdum Santonensis episcopus esset. Ejus ta- men facta srfentio pressit Petrus ad vitandam adula- tionem : Sed quoniam dum hæc iscr/6/mx/s, inquit, adhuc humanis interest rebus, ejus ex actibus sden- B tiurn nobis indicimus, ne adulatoris notam incurra- mus ; utrum autem amore Domini an odio dignus sit, posteris judicandum fervemus. Anno 1064. Goderannus ob custodiam mutuæ caritatis, Vin- docinensibus.id est domno abbati Oderico ejusque monachis, locum in suo portu concessit ad do- mum construendam, eo pacto ut quatuor dena- rios annui census persolverent. Id factum est in capitulo coram omnibus monachis ; annuente etiam domno Hugone præcellentissimo abbate Clunia- censis monasterii. De eodem mentio fit iu charta B. M. Santonensis an. 1065. Anno m. Lxvm. cal. Aug. Goderannus abbas S. Petri Malleacensis & episcopus Santonensis, con- ventionem olim factam a deceflore suo Theodeli- no abbate cum Agnete comitissa uxore Guillelmi Aquitanorum ducis pro terra Agriciaci renovavit, cum canonicis S. Nicolai Pictaviensis, quibus præ- dicta comitissa eam ceflerat, regnante Philippo rege Francorum, & in Aquitania principante se- renissimo duce Guidone ejusilem Agnetis comi- tissæsilio, anno sui principatus decimo, regente etiam Pictaviensem ecclesiam pontifice Isemberto, indictione sexta, anno Incarnationis 1068. Sub- fer ibunt GcrauduS cancellarius, Otgerius præposi- tus S. Martini, RotbertuS prior S. Martini, Gune- mannus prior S. RadegundiS, & alii plurimi, e ta- bulario S. Nicolai Pictav. Exstat Goderanni vita secul. vi. Bened. p. 2. pag. 3 1 5. & seqq. Santonenses infulas adeptiiS est Goderannus sub initia pontificatus Alexandri II. videturque retinuisse Malliacensem abbatiam usque ad suum obitum, qui anno m. LXXIV. contigit, octavo idus Augusti, cui succeflerunt in i< leepiscopali Boso, & Drogo in abbatia. V.Drogo, qui etiam Droco & Draco, inter- fuit fynodo Santonensi an. 1080. sexto idus Januarii, & sublcripfit litteris Raymundi episcopi Vasatensis, quibus querimoniam quam ecclesiæ S.