Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/739

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
1432
1433
ECCLESIA LUCIONENSIS.

l'Isle Chauvet.

INSULA-CALVETL


INsula-Calveti, Herensi * vicina, Occani quondam insula, Noir-moutier. nunc mediis in paludibus sita, intra fines parochiæ S. Stephanidc Bosco-cœnato, vulgo du Bois de Cené, Luciono sepicmdccim * Beauvoir sur mer & Machecou. leucis, Namnctis novem, Bellum-visum * inter & Machecolium, diœcesis Lucionensis, olim Pictaviensis: sub regula S. Benedicti, & patrocinio B. Virginis in cœlos assumtæ monasterium est, cujus fundatores Absiæ monachi dicuntur, præcipui vero benefactores domini de la Garnache; quodque Andreas Qucrcetanus, in historia domus de Chasteigner fol. 2. erectum fuisle anno circiter 1130. opinatur.

Funestum passa est incendium Insula-Calveti an. 1588. ex quo regularis observantiæ funestius experta est dispendium. Tandem vero monasterium instaurarunt reverendi patres Camalduienses, illuc introducti ab Henrico de Maupas abbate, dic 20. Januarii 1680. pium opus maxime promovente piissimo præsule Lucionensi Henrico de Barillon, atque assentiente D. Vincentio MarsolIe congregationis S. Mauri præposito generali.

Abbatum series.

I. Peturs I. abbas Insulæ-Calveti, testis cst in confirmatione elcemosynatum Giraudi de Tellio, facta Rainerio Absiæ abbati a Calone episcopo Pictaviensi an. 1156. ind. III.

II. Constantinus Petro successit.

III. Bruni 1187.

IV. GuilleImus 1427.

V. Alanus Loret archidiaconus Lucionensis & abbas regularis Insulæ-Calveti 1468.

VI. Petrus II. de Layre 1509. & 1524.

VII. Claudius du Puy-du-Fou abbas commendatarius 1161. & 1569.

VIII. Nicolaus Girard 1 577. Erat etiam titutaris domus elecmosynariæ B. Mariæ de Mauritania an. 1588. ex charta S. Petri de Mortagne.

IX Philippus Audiger abbas regularis 1622.

X. Alfonsus Ludovicus du Plessis de Richelieu cardinalis Lugdunensis anno 1633. campanam conflari jussit cum hac inscriptione: Sancte Benedicte ora pro nobis. Reperitur adhuc an. 1643.

XI. Henricus de Maupas du Tour episeopus Aniciensis & postea Ebroicensis, necnon abbas S. Dionysii Remensis, post Alsonsum obtinuit abbatiam Insulæ Calveti, ad quam inhabitandam reverendos patres Camaldulenses admisit dic 26. Junii an. 1679. Et hi quidem beneficii memores, ejus obitus diem anniversarium recolunt. Decessit an. 1681.* * al. 1680

XII. Gaspar Alexander de Coligny, Henrici nepos, al pronepos, ejusilem cessione facta in manibus Regis, utramque abbatiam Insulæ-Calveti & S. Dionysii Remensis obtinuisse dicitur *al. 1681. an. 1680. * mense Octobri, ac Infulæ-Calveti possessionem acecpisse an. 1684.tandemque abjeeisie clericatum ut genti suæ semen suicitaret.

XIII. Leo d'lliers d'Entragues nominatur abbas dic 2. Januarii 1687. Cessit anno 1693.

XIV. Jacobus de Candeau presbyter diœcesis Lalcurrensis, designatus est abbas 31. Maii 1693. Obiit mense Manio anni 1707. abbas etiam Bonifontis ord. Cisterc. diœcesis Convenensis.

XV. Carolus Amabilis d'Aynac de Turenne doctor Sorbonicus & vicarius gcncralis episcopi Lucionensis, renuntiatur abbas die 23. ♦ * al. 24 in sesto Pasche Aprilis an. 1707.

BROGLIUM-HERBALDI.

Breuil-Herbaud.

BRoglium-Herbaldi seu Brolium Arbaudi, quod idem est ac fundus seu alodus Herbaldi, sub titulo Assumtionis B. M. Virginis, ordinis S. Benedicti, jacet in absconsa solitudinae inter silvas, una leuca ab oppido de Palluau, Namnetis septem, Luciono duodecim. Nunc ibi nullus degit monachus.

Abbates.

1.GIaradus testis in commutatione facta inter Fulcherium Orbisterii abbatem & Potronillaim abbatissam Fontis-ebraIdi, lubGuillelmo Pictaviensi episcopo, & Gaufrido Camotensi sedis apostolicæ legato, circa 1130.

II. Guillelmus an. 1271. ex charta B. Mariæ de Fontenellis.

III. Ludovicus Moreau simul abbas Orbisterii, mortuus an. 1670.

IV. Gilbertus de CIcrambaut epise. Pictaviensis Ludovico successit anno 1670. mortem oppetiit 3. Januarii 1680. Erat etiam abbas Loci-Dei in Jardo.

V. Jacobus Nicolaus Beissier, filius Jacobi Regis chirurgi peritissimi, eques commendator S. Jacobi du Lys ordinis S. Lazari & montis Carmeli, nominatur ad abbatiam Brolii-Herbaldi an. 1680. mense Maio; cujus ecclesiam, ædesque ab batiales restauravit, distracta bona recuperavit, atque in dies ipsius utilitati non impigram operam impendit, simul abbas S. Clementis Mettensis.

FONTENELLÆ.

Fontenelles

B.Maria de Fontenellis, dioecesis olim Pictaviensis, modo Lucionensis, conditur in silva Rochæ an. 1210. una leuca a Rocha super Oyonem, Roche-sur-Yon, Luciono septem, quatuordecim Rupella, Namnctis duodecim, a Guillelmo de Malo-leone Talemundi toparcha & ejus conjuge Beatrice, domina Machecolii, Lucioni & Rochæ super Oyonem, postea uxore Aimerici de Thoarcio; qui quidem Guillelmus, Beatrix, & Johanna de Thoarcio eorum filia, sub insigni monumento in basilica humati sunt. Vide tabulas fundationis inter instrumenta. C. xiv. & xv. col. 419. & 420. Porro hanc abbatiam primum exstitisse monachorum ord. S. Benedicti, docent præfatæ BcatriciS litteræ an. 1225. Estienot quibus exortam super ipsamet abbatia de Fontenellis controversiam intei abbates Majoris-monasterii Turon. & Fontenellarum componit. Paulo post tamen amplectitur institutum canonicorum Regularium de Cancellata, qui tandem nostris temporibus congregationi Gallicanæ se submiserunt.