Jump to content

Pagina:Gauss, Carl Friedrich - Werke (1870).djvu/19

E Wikisource
Haec pagina emendata est
DISQUISITIONES ARITHMETICAE.




SECTIO PRIMA


DE

NUMERORUM CONGRUENTIA IN GENERE.






Numeri congrui, moduli, residua et nonresidua.
1.

Si numerus a numerorum b,c differentiam metitur, b et c secundum a congrui dicuntur, sin minus, incongrui: ipsum a modulum appellamus. Uterque numerorum b,c priori in casu alterius residuum, in posteriori vero nonresiduum vocatur.

Hae notiones de omnibus numeris integris tam positivis quam negativis[1] valent, neque vero ad fractos sunt extendendae. E. g. 9 et +16 secundum modulum 5 sunt congrui; 7 ipsius +15 secundum modulum 11 residuum, secundum modulum 3 vero nonresiduum. Ceterum quoniam cifram numerus quisque metitur, omnis numerus tamquam sibi ipsi congruus secundum modulum quemcunque est spectandus.


2.

Omnia numeri dati a residua secundum modulum m sub formula a+km comprehenduntur, designante k numerum integrum indeterminatum. Propositionum quas post trademus faciliores nullo negotio hinc demonstrari possunt: sed istarum quidem veritatem aeque facile quivis intuendo poterit perspicere.

  1. Modulus manifesto semper absolute i. e. sine omni signo est sumendus.
I. 2