Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/291

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

[1] INCIPIUNT HISTORIE NOTABILES ATQUE MAGIS PRINCIPALES COLLECTE EX GESTIS ROMANORUM ET QUIBUSDAM ALIIS NOTABILIBUS GESTIS CUM MORALISATIONIBUS EORUNDEM.


Cap. 1.

De dilectione.[1]

Pompejus regnavit, dives valde et potens, qui filiam unicam pulcherrimam habebat, quam ita tenerrime diligebat, quod pro ejus custodia quinque milites ei assignavit, ut contra omne periculum sub pena gravi eam custodirent. Milites vero diebus ac noctibus armati eam custodiebant, et ante ostium camere lampadem ardentem ordinabant, ne aliquis de nocte ad eam accederet ipsis dormientibus vel eis ignorantibus. Et quendam caniculum bene latrantem habebant, per cujus latratum excitari possent. Puella ista tenerrime nutrita erat, que multum anhelabat, mundi spectacula videre. Cum autem semel foras perspexisset, venit quidam dux, qui, cum oculos impudicos in eam injecisset, statim captus est in amorem ejus, quia pulchra nimis erat et oculis omnium graciosa ac imperatoris filia unica, que post mortem patris jure hereditario imperium obtineret. Dux iste multa ei promisit, ut ejus consensum obtineret. Illa vero, sperans de promissione, consensit, statim caniculum parvum occidit, lampadem extinxit et de nocte surrexit et ducem est secuta. Mane vero facta est questio, ubi devenit. Erat tunc in palacio regis pugil fortis, qui semper pro justicia imperii pugnavit. Qui cum audisset, quod filia patrem contempsit, agili cursu post eam currebat. Dux vero, cum eum armatum vidisset venientem, duellum cum eo commisit. Sed pugil prevaluit et caput ejus amputavit et puellam ad palacium reduxit; tamen faciem patris multo tempore non vidit, sed continue gemitus et suspiria emittebat. Hoc audiens quidam sapiens in curia impera-

  1. Die überschriften der einzelnen capitel fehlen in dem ältesten drucke; sie sind auch bis cap. 151 nach dem ersten drucke des vollständigen vulgärtextes gegeben.
Oesterley, Gesta Romanorum.
18