Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/297

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
279

decepi patrem meum proprium, quod non est verum. Ille decipitur, qui in aliquo [4] bono diminuitur. Sed pater meus tam locuples est, quod alicujus auxilio non indiget. Cum hoc perpendi, juvenem istum a carcere liberavi, et si pater meus pro eo redempcionem accepisset, non multum propter hoc dicior fuisset, et tu per redempcionem depauperatus esses. Ergo in isto actu te salvavi, quod redempcionem non dedisti, et patri meo nullam injuriam feci. Ad aliam racionem, quando dicis, quod ego ex libidine hoc feci, respondeo: hoc nullo modo potest fieri, quia libido aut est propter pulchritudinem aut propter divicias aut propter fortitudinem. Sed filius tuus nullum istorum habuit, quia pulchritudo ejus per carcerem erat annichilata; nec dives fuit, quia non habuit unde se ipsum redimeret; nec fortis, quia fortitudinem perdidit per carceris maceracionem. Ergo sola pietas me movebat, quod ipsum liberavi. Pater hoc audiens non potuit filium arguere ulterius. Filius ergo cum magna solennitate eam in uxorem duxit et in pace vitam finivit.

[Moralisatio.] Carissimi, filius captus a piratis erat totum genus humanum captum per peccatum primi parentis in carcere demonis sc. in ejus potestate. Pater, qui noluit eum redimere, est mundus iste, qui nullo modo volebat hominem juvare a carcere diaboli, sed pocius eum tenere. Filia, que eum in carcere visitavit, est divinitas anime conjuncta, que humano generi compaciebatur, que post passionem suam ad infernum descendit et hominem a vinculis diaboli liberavit. Pater vero celestis nostris diviciis non indiget, quia super omnia est dives et summe bonus. Ideo Christus motus pietate ad nos de celis descendit, nos visitavit, quando carnem nostram assumpsit, et tamen nichil aliud peciit pro nostra redempcione, nisi quod sit homini desponsatus, juxta illud Osee ii: Desponsabo eam michi in fide. Verumtamen pater noster mundus, cui multi obediunt, contra hoc semper murmurat et allegat: Si deo adhereas, hereditatem meam i. e. mundana non habebis, quia impossibile est, deo servire et mammone, Matth. vi. Sed melius est nobis spernere mundum, quam societatem dei amittere, juxta illud Matth.: Qui reliquerit patrem et matrem, uxorem aut agros propter me, centuplum accipiet et vitam eternam possidebit. Quam nobis etc.