Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/309

E Wikisource
Haec pagina emendata est
291

exponere confidenter juxta illud Jo. x: Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Item prima Joh.: Christus animam suam pro nobis posuit. Ita et nos debemus animas pro fratribus ponere. Quarto, sicut canis suo latratu fures prodit et thezaurum domini sui ipsos tollere non permittit, sic sacerdos fidelis [est] canis summi regis, latratu predicacionis, vigilancia jugis oracionis, furtum i. e. insidias et diabolicas machinationes de thezauro domini sui i. e. de anima sui proximi, quam summo thezauro i. e. precioso sanguine suo redemit dominus Ihesus Christus propellere[1] non desistit.




Cap. 13.

De amore inordinato.

Quidam imperator erat, qui pulchram uxorem habebat, quam miro modo dilexit. Ipsa primo anno concepit et peperit filium, quem mater multum delexit, intantum quod singulis noctibus in uno lecto jacebat cum eo. Cum autem in etate tres annos complevisset, mortuus est [10b] rex. De cujus morte factus est dolor magnus. Regina multis diebus mortem ejus planxit. Cum autem sepulture traditus fuisset, regina per se in castro quodam vixit, habens secum filium suum, dilexitque in tantum puerum, quod ejus presencia carere non posset. Ambo simul continue jacebant, donec puer xviii annos in etate complevisset. Vidensque diabolus amorem tantum inter matrem et puerum ejus eos ad opus nepharium sollicitavit intantum quod filius matrem cognovit. Regina vero statim concepit. Cum autem impregnata esset, filius totum regnum pre dolore dimisit et ad partes longinquas accessit. Mater vero cum tempus pariendi adesset, filium pulcherrimum peperit, vidensque parvulum natum, statim illum jugulavit, scindens guttur ejus per medium. Sanguis vero gutturis ipsius parvuli in palmam sinistre manus regine cecidit, et facti sunt quatuor circuli rotundi in hac forma O O O O. Regina nulla arte potuit circulos evellere de manu, et propter hoc intantum verecundabatur, quod semper habuit in illa manu cirothecam, ne circuli sanguinei viderentur. Regina ista beate virgini erat satis devota, et tamen tantum verecundabatur, quod ex proprio filio conceperat[2] et filium proprium occiderat,[3] quod nullo modo de hoc confiteri volebat, et tamen omni quindena de ceteris peccatis erat confessa. Regina ista largas elemosynas pro amore

  1. propellere] orig. perpellere.
  2. conceperat] orig. conceperit.
  3. occiderat] orig. occidit.