Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/312

E Wikisource
Haec pagina emendata est
294

baptismo. Illas diabolo dedisti per peccatum. In tercio circulo erant quatuor M, que dicebant: Monstrat Manifeste[1] i. e. jam satis aperte patet, in qua miseria sumus positi, quia primo creati eramus ut nunquam moreremur, [12] sed propter peccatum mortales facti sumus. Manus Maculata i. e. omnia opera nostra quantumcunque bona, nisi per Christi passionem non poterunt nos defendere,[2] quin totum genus humanum ad infernum descendat. In quarto circulo erant quatuor R, que dicebant: Recedet i. e. recessit onus peccati per Christi passionem. Rubigo i. e. peccatum originale per baptismum. Regina id est virgo Maria per sanctam concepcionem, quam concepit de spiritu sancto. Rogata, quia ipsa est mediatrix inter deum et hominem. Deinde per concepcionem filii sui, per ejus nativitatem, circumcisionem et passionem, nec non per sanctam resurrexionem et ascensionem ad vitam eternam nos perduxit.




Cap. 14.

De honorandis parentibus.

Dorotheus regnavit et statuit pro lege, quod filii parentes suos alerent et sustentarent. Erat in imperio tunc temporis quidam miles, qui uxorem pulchram et honestam acceperat et ex ea filium genuit. Profectus est miles ad peregrinandum, et in via est captus et fortiter ligatus. Statim scripsit uxori sue et filio pro redempcione sua. Uxor hec audiens contristata est valde. Flevit amare intantum quod ceca facta est. Ait filius matri: Volo ire ad patrem meum, ut eum redimam a vinculis. Respondit mater: Non ibis, quia tu es unicus filius meus et gaudium et dimidium anime mee, et posset tibi contingere sicut et sibi. Malles tu patrem abeuntem redimere quam matrem presentem alere? Quociens ita est, quod aliquid est equale duobus, tunc ei, qui[3] est presens, magis est adherendum. Tu es filius meus et patris tui. Ego vero sum presens et pater tuus absens. Concludo ergo, quod nullo modo debes recedere a me et visitare patrem tuum. Filius respondit et multum bene: Licet sum filius vester, tamen pater meus est causa principalis generacionis mee; ille agens, tu paciens; pater profectus est peregre, tu domi sedes; ille vero captus et fortiter vinculatus est, tu vero libera; ille in manibus inimicorum, tu inter amicos; ille inclusus, tu soluta; tu vero es ceca, tamen ille lucem non

  1. Manifeste] orig. jam manifeste.
  2. defendere] orig. defenderere.
  3. ei qui] orig. ille cui.