Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/317

E Wikisource
Haec pagina emendata est
299

infirmi a quacumque infirmitate detenti tacto corpore curabantur. Imperatores tanta miracula videntes ceperunt per se cum pontifice lectum portare ut et ipsi sanctificarentur ab eodem corpore sancto. Tunc imperatores jusserunt copiam auri et argenti in plateis spargi, ut turbe occuparentur amore pecuniarum et sinerent corpus sanctum perduci ad ecclesiam, sed plebs amore pecuniarum deposito magis ac magis ad tactum sanctissimi corporis irruebat, et sic cum magno labore ad templum sancti Bonifacii martyris tandem ipsum perduxerunt, et illic per septem dies in laudibus dei persistentes operati sunt monumentum ex auro et gemmis preciosisque lapidibus, in quo sanctissimum corpus cum magna veneracione collocaverunt. De ipso quoque monumento ita suavissimus odor flagravit, ut omnibus videretur aromatibus plenum. Obiit circa annum domini tricentesimum vicesimum septimum.

[Moralisacio.] Carissimi, Eufemianus iste potest dici quilibet homo mundanus, qui habet filium, quem miro modo diligit quem studet die ac nocte promovere. Dat ei uxorem scil. mundi vanitatem, in qua delectetur sicut sponsus cum sponsa, imo sepius magis delectatur cum mundi vanitate, quam vir cum uxore, quia sepe propter mundana homo vitam suam amittit. Mater est mundus iste, que miro modo diligit filios mundanos. Sed filius bonus sicut beatus Alexius magis studet deo placere per omnia, quam parentibus et [15] mundi vanitatibus, ut poterit illud mereri, Mathei xi: Qui dimiserit agrum aut domum, patrem aut matrem aut uxorem propter me, centuplum accipiet et vitam eternam possidebit. Alexius navim accepit etc. Navis ista est sancta ecclesia, per quam nos oportet ascendere, si volumus vitam eternam obtinere, et vestimenta preciosa scilicet seculi pompas deponere, et inter pauperes scil. humiles residere verbo et opere. Clericus, qui eum in ecclesiam introduxit, est discretus confessor, qui habet peccatorem instruere et ad noticiam sacre scripture introducere, ut melius poterit a nocivis anime precavere. Sed sepe ventus surgit et ducit hominem ad patriam propriam, sicut fecit sancto Alexio. Ventus iste est tentacio diabolica, que nititur die ac nocte hominem a bono opere impedire. Si ergo sencias te per aliquam tenptacionem involutum, fac sicut fecit sanctus Alexius! Induas te forma peregrini, hoc est virtutes veri peregrini debes habere, ut non possis a patre carnali nec a mundo aliter cognosci, nisi quod homo dei sis. Sed sepe cum talis vitam penitencie eligit, dolent parentes et multum tristantur, cum viderint filios eorum mundum spernere et paupertatem pro amore dei diligere. Sed tucius est, eos