sciencia mea que semper loquitur. Quarto spes anchoram jacit. Quinto sapiencia velum deponit. Sexto prudencia regit gubernaculum ut recte funem[1] dirigat. Septimo justicia undas separat. Navis est anima sancta, cujus merces sunt opera caritatis, funes divina precepta, mastus paciencia, velum perseverancia, anchora fides, gubernaculum caritas, gubernator spiritus sanctus, naute ducentes navem exempla sanctorum. De tali nave scribitur Proverbiorum xxxi: Facta est quasi navis institoris, in qua sunt omnia ista. [21] Navis ista portat poma id est opera sancta redolencia coram deo et hominibus, de quibus debes facere exenium ipsi deo. Et sicut poma dantur post prandium in delectacionem et in solacium, ita fructus et fruicio bonorum operum dabitur nobis in celo post hanc vitam. In mari scilicet in mundo est rupes magna scilicet corpus humanum ex quatuor elementis compositum, et in isto corpore est nidus scilicet cor humanum, in quo corde avis scilicet spiritus sanctus per virtutem baptismi residet, qui continue habet septem ova scilicet septem dona spiritus sancti. Quamdiu avis ista scilicet spiritus sanctus in corde tuo residet, secure transire poteris ad terram sanctum id est ad vitam eternam. Sed si contingit avem per peccatum extra nidum volare, mare id est mundus, diabolus, caro propria erunt contra te et surgent tempestates graves, quas evadere non potes, et ideo oportet te cor tuum bene et munde preparare ad modum domus materialis. De domo tollitur fuligo, per quam significatur amaritudo peccati, que tolli debet. Item tollendus est pulvis id est amor terrenorum, in quo maxime nutriuntur pulices id est superbi saltantes. Item mulier mundans domum prius purgat et congregat pulveres et postea ejicit per ostium et post aream mundatam apponit aquam et tandem stramentum. Sic volens mundare domum id est cor congregat pulverem cogitando omnia mala que fecit et omnia bona que amisit, [post emittat] per plenam confessionem, apponat aquam per lachrimarum effusionem, ornat domum stramento per dignam satisfactionem et sic in domo bene preparata libenter hospitabitur dominus, unde videmus, quod ex adventu boni hospitis tota domus emundatur, sed eo recedente non remanet de bonis ejus in domo nisi fimus jumentorum. Sic ex adventu dei per graciam sustentatur corpus et anima sed recedente gracia ejus, non remanet nisi fimus id est nisi temporalia, quia quanto quis plus amplectitur fimum in brachiis, tanto minus habet de eo nec forcior fetet. Ergo quanto quis plus amat divicias. Eccles.: Qui amat divicias, fructum non capiet ex eis. Nichil scelestius, quam
- ↑ funem] orig. finem.