Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/330

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
312

flere et dicere: Heu miser, quid faciam, quia dilectissimos parentes meos occidi. Et ecce impletum est verbum cervi, quod, dum vitare volui, misserrimus adimplevi. Jam nunc vale, dulcissima soror, quia de cetero non quiescam, donec sciam, quod deus penitentiam meam acceperit. Cui illa: Absit, dulcissime frater, ut me deseras et sine me abeas, sed que fui tecum particeps gaudii, ero particeps et doloris. Tunc insimul recedentes juxta quoddam magnum fluvium, ubi multi periclitabantur, quoddam magnum hospitale statuerunt, ut ibi penitenciam facerent, et omnes, qui vellent flumen transire, incessanter transveherent et hospicio universos pauperes reciperent. Post multum tempus media nocte, dum Julianus fessus quiesceret et gelu grave esset, audivit vocem et lamentabiliter clamantem ad Julianum, ut se transduceret voce lugubri invocantem. Quod ille audiens, concitus surrexit et jam pre gelu ipsum deficientem invenit et in domum suam portavit, et ignem accendens et ipsum calefacere studuit, sed cum calefacere non potuisset, et, ne ibi deficeret, timeret, ipsum in lectum suum portavit et diligenter cooperuit. Post paululum ille, qui sic infirmus et quasi leprosus apparuerat, splendidus ad celum [20b] scandit, et hec hospiti suo dixit: Juliane, dominus misit me ad te, mandans tibi, quod tuam penitenciam acceptavit et ambo post modicum in domino requiescetis, sicque ille disparuit, et Julianus cum uxore sua post modicum plenus operibus bonis et elemosinis in domino requievit.

Moralizacio. Carissimi, iste miles Julianus potest dici quilibet Christianus bonus et prelatus, qui debet debellare viriliter contra diabolum, mundum et carnem, et debet venationi insistere, scil. deo animas acquirere et sequi cervum i. e. Christum. Unde Psalmista: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum etc. Si vero fideliter prelatus sequitur Christum, audire potest et videre in sacra scriptura quod debes parentes tuos occidere i. e. propter dei amorem illos simpliciter relinquere, juxta illud: Qui dimiserit patrem et matrem propter me, centuplum accipiet et vitam eternam possidebit. Miles iste perrexit in regionem longinquam etc. Sic prelatus in regionem longinquam, hoc est longe transire debet a mundo et ab illis, qui in mundo sunt, sancte et pure vivendo, et servire principi scil. Christo, et cum eo diversa bella committere contra diabolum, mundum et carnem. Christus cum perceperit sic militem suum triumphare, dabit tibi uxorem castellanam scil. gratiam suam, que custodiat castrum cordis tui, ut poteris deo per omnia placere. Sed sepius contingere videmus, quod parentes carnales et mundi vanitates talem sequuntur ipsum ad malum insti-