Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/332

E Wikisource
Haec pagina emendata est
314

cum pertransito flumine stetisset ex alia parte, mox ait: Hic pace temerata, quia jura relinquo. Et ab illo die non cessavit, Pompejum persequi, et, in quantum potuit, destruere.

[Moralizacio.] Carissimi, per istum senem Pompejum intelligo deum creatorem omnium, qui semper fuit ab inicio et erit sine fine. Per Cesarem intelligo Adam, qui fuit princeps omnium hominum, cujus filiam i. e. animam deus desponsavit in fide, Osee ii: [22] Desponsabo te michi in fide. Deus igitur volens probare Adam, posuit eum in paradisum, ut operaretur et custodiret illud. Qui statim de statu suo superbiens, volens sue uxori placere et diabolo acquiescere, unicum preceptum, quod deus ei dederat, violabat; propter quod deus eum expulit non solum de paradiso sed eciam de imperio. Adam tamen sperans se[1] posse recuperare, quod perdiderat, ad hoc postea, in quantum potuit, laborabat, sed vere attingere non valebat usque ad adventum domini nostri Ihesu Christi, imaginis nostri, qui apparuit baptizatus in aquis Jordanis. Dominus vero et salvator noster dixit omnibus nobis ad celum tendere volentibus, Johannis tercio: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto etc. Multi autem cum veniunt ad hanc aquam, promittunt coram testibus, deo servire et peccata vitare, viriliter contra diabolum pugnare. Sed heu, proh dolor, et timeo et timendum est de multis, quod cum fecerunt vota sua, obliviscuntur et precepta contempnunt. Sicut Absolon tercio regum, postquam fuerat reconciliatus patri suo David, occiderat fratrem suum. Videns, quod populus pronus erat ad constituendum eum regem, dixit patri suo: Vadam et reddam vota mea domino, que vovi domino in Ebron. Et dixit ei pater suus: Vade in pace. Perrexitque in Ebron, et populus constituit eum regem. Ab illo die usque in diem mortis non cessavit persequi patrem suum. Sed Cesar et Absolon interfecti sunt a servis suis. Eodem modo mali christiani non desistunt, deum patrem persequi per mala opera eorum; ideo tradentur ministris gehennarum, quos timebant et colebant. Sed attendite, postquam Absolon occiderat fratrem suum, fuit exaltatus, et Cesar, postquam fregerat preceptum Pompeji. Sed Joab faciens pacem inter ipsum et patrem, reduxit eum, et videns honorem suum, impugnavit patrem, et colligens sibi gentem, constituit se regem. Sed in bello suspendit seipsum per crines. Et Joab, qui fecerat pacem inter ipsum et patrem, infixit tres lanceas in cor ejus. Iste Absolon signat peccantem mortaliter, qui occidit fratrem suum i. e. animam suam. Christus autem fecit pacem, sed multi reconciliati accipiunt bellum contra deum. Et

  1. sperans se] orig. se sperans.