Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/337

E Wikisource
Haec pagina emendata est
319

licet Moysi, scripsitque in eis informacionem sufficientem contra demonem et machinacionem ejus. Sicque per nuncium fidelem scil. Moysen civitati humani generis destinavit. Sed scriptura ista fuit sic sublinita quadam cera i. e. cerimoniis quibusdam ita, quod moralia legis non potuerunt plane et aperte legi ab unoquoque tempore legis dicte, nec bene intellecte fuerunt questiones multe inter veteres super intellectum istarum tabularum. Sed certe numquam aliquis inventus fuit, qui istarum tabularum intellectum aperire potuit, donec una puella, soror regis, veniret, valde prudens ac de nobili genere producta. Domicella ista erat beata virgo Maria, mater dei et hominis scilicet benedicta et sanctificata, soror eciam regis Christi. Nam cum ipsa esset filia regis David secundum carnem, ipsa eciam est filia dei spiritualiter loquendo, juxta illud Luce: Huic erat soror nomine Maria. Hec itaque scilicet virgo Maria tabularum legis antique aperuit intellectum. Sed quomodo? Certe delendo ceram. Scitis enim, quod veniente lumine recedit umbra, et igne calefaciente defluit cera. Modo iste ceremonie fuerunt quasi umbra. Christus autem deus fuit ignis et Maria mater ejus illuminatrix in die purificacionis sue. Sponte et humiliter subjecit se cerimoniis legis, licet non indigeret, ut filium suum ignem divinum in templum presentaret. Necesse ergo est et fuit umbram recedere et ceram ipsam defluere et auferri. Unde psalmista: Sicut fluit cera a facie [25] ignis, sic pereant peccatores a facie dei. Et in die purificacionis sue cerimonias abstulit et sic legem implevit et nos a servitute diaboli per nativitatem filii sui liberavit et vitam eternam nobis promeruit, ad quam etc.




Cap. 22. (21.)

De timore mundano.

Narrat Augustinus, quod, quando Egypcii olim volebant deificare Isidem et Serapem, isto modo processerunt: Statuerunt duas imagines et primo legem statuerunt, quod quicumque eos diceret esse homines, vel aliquid de eorum genealogia narraret, capite plecteretur. Secundo, ut lex predicta nullum lateret, in omni templo, ubi eorum imagines colebantur, et juxta eos ponebatur unum parvum idolum habens digitum suum labiis applicatum, ut per hoc faceret signum silencii ingredientibus ista templa, et sic veritas ab omnibus taceretur.

[Applicacio.] Carissimi, revera ista faciunt homines mundani tenebrosi, oppressores veritatis et subversores ecclesiastici status, quando