Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/343

E Wikisource
Haec pagina emendata est
321

quam volebat ostendere, nisi fatuis et inimicis suis. Et cum essent introducti, viderunt tot et tanta gaudia, quod mirabantur et instanter querebant, ut in illo poterant manere. Ille vero nulli consenciebat, nisi qui hereditatem ejus ei concederet. Fatui vero credebant, quod esset paradisus, in quo semper deberent permanere, et ei hereditatem illorum concesserunt. Magus vero de nocte surgebat, et eos dormientes invenit et occidit, et sic per ortum istum quasi infinita mala perpetravit.

Carissimi, magus iste cum orto suo est mundus iste cum diviciis suis et gloria sua. Magus dicitur, quia per incantaciones suas multos seducit, sicut isti joculatores faciunt. Talis ponit scutellam[1] et nichil ponit intus, interim fabulatur et trufat et ludificat circumstantes. Postea querit: Quid est ibi? et apparent denarii vel floreni. Distribuit et dat circumstantibus, accipiunt gratanter, et cum clauserint manus, credentes se habere denarium, postea aperientes manus nichil inveniunt. Sic mundus iste multos decipit et illudit, et sic de multis, quamdiu nichil est de re sub scutella[1] vel disco, hoc est quamdiu nichil habet, nisi ea tantum que victui sunt necessaria, modicum curat de mundo. Quod videns mundus volens eos decipere, elevat patellam et ostendit quod latet, i. e. modicum elevat personam et exaltat supra[2] vite necessaria, ut ad ecclesiam vel prebendam, et tunc incipit ostendere divicias et delicias. Statim miser homo appetit et concupiscit ea, que sunt contra salutem anime sue; et dantur ei multa, et credit ille bene ditari et in optimo statu esse, sed si aperiat manus ejus, nichil in fine inveniet, teste psalmista: Nichil invenerunt omnes [26] viri diviciarum in manibus suis. Studeamus ergo mundum istum spernere, si desideramus ad vitam eternam pervenire, ad quam etc.




Cap. 25. (24.)

De beneficiorum oblivione et ingratitudine.

Quedam domina nobilis paciebatur multas injurias a quodam tyranno, qui vastabat ejus terram. Illa hoc audiens cotidie lachrimas emisit et in amaritudinem est anima ejus posita. Accidit a casu, quod venit quidam peregrinus juxta eam ubi manebat, vidensque ejus angustiam pietate motus bellum pro ea arripuit eo pacto, quod si in bello moreretur, baculum ejus et peram privatim in camera sua custodiret, ut de eo memoriam haberet et sibi grata esset. Illa vero

  1. 1.0 1.1 scutellam] orig. scultellam.
  2. supra] orig. super.