dedit sibi, sed sic ordinavit, quod vestimenta sua diversi generis et coloris faceret, medietatem de vili panno et aliam de precioso panno, ut quando vilem respiceret, a superbia et omni vicio quocumque retraheretur, quando vero nobilem pannum, ne omnino dejiceretur, nec nimis humilem se exhiberet.
[Applicacio.] Carissimi, sic spiritualiter caro nostra per modum uxoris carnalia diligens vult nos retinere, ne pergamus ad terram promissionis, quociens peccatum mortale committimus. Quid ergo est nobis faciendum? Certe debemus dare carni annulum oblivionis, ut abstrahatur a delectacionibus, que sunt secundum sensum, ut sic obliviscantur delectaciones carnales, sed annulum memorie debet anima sibi retinere, ut videlicet in memoria jugiter habeat penas infernales et novissimum vite sue, ut sic peccatum caro obliviscatur. Unde scriptum est: Memorare novissima tua, et in eternum non peccabis. Eccles. vii. Tunicam de vili panno debemus habere, quia sumus filii rustici, hoc est terre. Job. vii: Putredini dixi: Pater meus es etc. Unde si nobis queratur: Quid est homo? certe dicemus, quod homo est pauper aut debilis, stultus aut rusticus. Si pauper, indiget diviciis; si debilis, indiget potencia; si rusticus, indiget nobilitate; si stultus, sapiencia. Quod pauper sis, probo. Nichil habes de te, nisi peccatum. Si enim reddas ovi lanam, bovi calciamenta, terre segetes, nichil tecum manet nisi peccatum. Secundo tu es debilis, quia nichil boni operis potes de te. Unde homo comparatur flori, qui mane est pulcher et splendens, de sero marcescit.[1] Item fumo. Psalmista: Sicut deficit fumus, sic deficiant peccatores a facie dei. Item vanitati. Psalmista: Homo vanitati similis factus est. [27] Tercio tu non es sapiens, quia non cognoscis teipsum. Quomodo ergo alia cognoscere potes? Quarto tu non es de magna parentela, sed de qua dicitur Job. vii: Putredini dixi: Pater meus es tu etc. Quinto tu non es pulcher, quia cito transis et vana est pulchritudo tua etc. Ideo una pars panni est caro vilissima, alia pars nobilissima, scilicet anima, et si ista duo secundum eorum naturam voluerimus observare, ad regnum eternum poterimus pervenire.
- ↑ marcescit] orig. marcessit.